Psalmi - 132

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150


1 Canticum ascensionum.Memento, Domine, Davidet omnis mansuetudinis eius,
2quia iuravit Domino,votum vovit Potenti Iacob:
3“ Non introibo in tabernaculum domus meae,non ascendam in lectum strati mei,
4non dabo somnum oculis meiset palpebris meis dormitationem,
5donec inveniam locum Domino,tabernaculum Potenti Iacob ”.
6Ecce audivimus eam esse in Ephratha,invenimus eam in campis Iaar.
7Ingrediamur in tabernaculum eius,adoremus ad scabellum pedum eius. -
8Surge, Domine, in requiem tuam,tu et arca fortitudinis tuae.
9Sacerdotes tui induantur iustitiam,et sancti tui exsultent.
10Propter David servum tuumnon avertas faciem christi tui.
11Iuravit Dominus David veritatemet non recedet ab ea:“ De fructu ventris tuiponam super sedem tuam.
12Si custodierint filii tui testamentum meumet testimonia mea, quae docebo eos,filii eorum usque in saeculumsedebunt super sedem tuam ”.
13Quoniam elegit Dominus Sion,desideravit eam in habitationem sibi:
14“ Haec requies mea in saeculum saeculi;hic habitabo, quoniam desideravi eam.
15Cibaria eius benedicens benedicam,pauperes eius saturabo panibus.
16Sacerdotes eius induam salutari,et sancti eius exsultatione exsultabunt.
17Illic germinare faciam cornu David,parabo lucernam christo meo.
18Inimicos eius induam confusione,super ipsum autem efflorebit diadema eius ”.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc