Proverbia - 9

12345678910111213141516171819202122232425262728293031


1Sapientia aedificavit sibi domum,excidit columnas septem;
2immolavit victimas suas, miscuit vinumet proposuit mensam suam.
3Misit ancillas suas, ut vocarentad arcem et ad excelsa civitatis:
4“ Si quis est parvulus, veniat ad me ”.Et vecordi locuta est:
5“ Venite, comedite panem meumet bibite vinum, quod miscui vobis;
6relinquite infantiam et viviteet ambulate per vias prudentiae ”.
7Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit;et, qui arguit impium, sibi maculam generat.
8Noli arguere derisorem, ne oderit te;argue sapientem, et diliget te.
9Da sapienti, et sapientior fiet;doce iustum, et addet doctrinam.
10Principium sapientiae timor Domini,et scientia Sancti est prudentia.
11Per me enim multiplicabuntur dies tui,et addentur tibi anni vitae.
12Si sapiens fueris, tibimetipsi eris;si autem illusor, solus portabis malum.
13Mulier stulta est clamosa,fatua et nihil sciens;
14sedit in foribus domus suaesuper sellam in excelsis urbis,
15ut vocaret transeuntes per viamet pergentes itinere suo:
16“ Qui est parvulus, declinet ad me ”.Et vecordi locuta est:
17“ Aquae furtivae dulciores sunt,et panis in abscondito suavior ”.
18Et ignoravit quod ibi sint umbrae,et in profundis inferni convivae eius.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc