Proverbia - 3

12345678910111213141516171819202122232425262728293031


1Fili mi, ne obliviscaris legis meae,et praecepta mea cor tuum custodiat;
2longitudinem enim dierum et annos vitaeet pacem apponent tibi.
3Misericordia et veritas te non deserant;circumda eas gutturi tuoet describe in tabulis cordis tui,
4et invenies gratiam et successum bonumcoram Deo et hominibus.
5Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuoet ne innitaris prudentiae tuae.
6In omnibus viis tuis cogita illum,et ipse diriget gressus tuos.
7Ne sis sapiens apud temetipsum;time Dominum et recede a malo.
8Sanitas quippe erit umbilico tuo,et irrigatio ossibus tuis.
9Honora Dominum de tua substantiaet de primitiis omnium frugum tuarum,
10et implebuntur horrea tua frumento,et vino torcularia tua redundabunt.
11Disciplinam Domini, fili mi, ne abiciasnec asperneris, cum ab eo corriperis:
12quem enim diligit, Dominus corripitet quasi pater in filio complacet sibi.
13Beatus homo, qui invenit sapientiamet qui affluit prudentia:
14melior est acquisitio eius negotiatione argenti,et auro primo fructus eius.
15Pretiosior est cunctis gemmis,et omnia pretiosa tua huic non valent comparari;
16longitudo dierum in dextera eius,et in sinistra illius divitiae et gloria.
17Viae eius viae pulchrae,et omnes semitae illius pacificae.
18Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam;et, qui tenuerit eam, beatus.
19Dominus sapientia fundavit terram,stabilivit caelos prudentia;
20sapientia illius eruperunt abyssi,et nubes rorem stillant.
21Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis;custodi prudentiam atque consilium,
22et erit vita animae tuae,et gratia collo tuo;
23tunc ambulabis fiducialiter in via tua,et pes tuus non impinget.
24Si dormieris, non timebis;quiesces, et suavis erit somnus tuus.
25Ne paveas repentino terroreet irruentem tibi turbinem impiorum, cum venerit.
26Dominus enim erit in latere tuoet custodiet pedem tuum, ne capiaris.
27Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur,si in potestate manus tuae est, ut facias.
28Ne dicas amico tuo: “ Vade et revertere,cras dabo tibi ”, cum statim possis dare.
29Ne moliaris amico tuo malum,cum ille apud te sedeat cum fiducia.
30Ne contendas adversus hominem frustra,cum ipse tibi nihil mali fecerit.
31Ne aemuleris hominem iniustumnec imiteris omnes vias eius,
32quia abominatio Domini est omnis pravus,et cum simplicibus societas eius.
33Maledictio a Domino in domo impii,habitacula autem iustorum benedicentur.
34Ipse deludet illusoreset mansuetis dabit gratiam;
35gloriam sapientes possidebunt,stultorum exaltatio ignominia.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc