Osee - 9

1234567891011121314


1Noli laetari, Israel;noli exsultare sicut populi,quia fornicatus es a Deo tuo,dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
2Area et torcular non pascet eos,et vinum mentietur eis.
3Non manebunt in terra Domini:revertetur Ephraim in Aegyptum,et in Assyria pollutum comedent.
4Non libabunt Domino vinum,et non placebunt ei sacrificia eorum;quasi panis lugentium erunt eis:omnes, qui comedent eum, contaminabuntur,quia panis eorum erit tantummodo pro vita ipsorum;non intrabit in domum Domini.
5Quid facietis in die sollemni,in die festivitatis Domini?
6Ecce enim profecti sunt a vastitate;Aegyptus congregabit eos,Memphis sepeliet eos:desiderabile argentum eorumurtica hereditabit,spina in tabernaculis eorum.
7Venerunt dies visitationis,venerunt dies retributionis:sciat Israel!“Stultus — clamet — est propheta;insanus vir spiritalis”.Secundum multitudinem iniquitatis tuaemultae sunt inimicitiae tuae.
8Speculatur Ephraim, populus Dei mei, prophetam;laqueus aucupis super omnes vias eius,inimicitiae in ipsa domo Dei eius.
9Profunde peccaveruntsicut in diebus Gabaa;recordabitur iniquitatis eorumet visitabit peccata eorum.
10Quasi uvas in desertoinveni Israel,quasi prima poma ficulneae in initio eiusvidi patres vestros;ipsi autem intraverunt ad Baalphegoret se consecraverunt Confusioniet facti sunt abominabilessicut id, quod dilexerunt.
11Ephraim quasi avis avolabit gloria eorum,a partu et ab utero et a conceptu.
12Quod si et enutrierint filios suos,absque liberis eos faciam, absque hominibus;sed et vae eis,cum recessero ab eis!
13Ephraim, ut vidi, in venationem posuit sibi filios suos,et Ephraim educit ad interfectorem filios suos.
14“Da eis, Domine! Quid dabis eis?Da eis vulvam sine liberis et ubera arentia!”.
15Omnes nequitiae eorum in Galgala,profecto ibi exosos habui eos.Propter malitiam operum eorumde domo mea eiciam eos.Non addam ut diligam eos;omnes principes eorum rebelles.
16Percussus est Ephraim,radix eorum exsiccata est,fructum nequaquam facient;quod si et genuerint,interficiam amantissima uteri eorum ”.
17Abiciet eos Deus meus,quia non audierunt eum;et erunt vagi in nationibus.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc