Osee - 8

1234567891011121314


1In gutture tuo sit tuba!Quasi aquila super domum Do minipro eo quod transgressi sunt foedus meumet legem meam praevaricati sunt.
2Me invocant: “Deus meus”;cognovimus te, Israel.
3Proiecit Israel bonum;inimicus persequetur eum.
4Ipsi constituerunt reges, et non ex me;principes constituerunt, et non cognovi:argentum suum et aurum suumfecerunt sibi idola,ut interirent.
5Proiectus est vitulus tuus, Samaria;iratus est furor meus in eos.Usquequo non poterunt emundari?
6Quia ex Israel et ipse est:artifex fecit illum,et non est Deus;quoniam in scintillas eritvitulus Samariae.
7Quia ventum seminabuntet turbinem metent;cum culmus non sit in eo,germen non faciet farinam:quod et si fecerit,alieni comedent eam.
8Devoratus est Israel,nunc factus est in nationibusquasi vas immundum.
9Quia ipsi ascenderunt ad Assyriam, onager est solitarius sibi;Ephraim autem munera dederunt amatoribus.
10Sed et cum mercede conduxerint nationes,nunc compellam eos,et trement paulisper sub onere regis principum.
11Cum multiplicaret Ephraim altaria pro peccato,factae sunt ei arae in peccatum.
12Scribebam ei multiplices leges meas;velut alienae computatae sunt.
13Hostias amant,immolant carnes et comedunt;sed Dominus non suscipiet eas.Nunc recordabitur iniquitatis eorumet visitabit peccata eorum:ipsi in Aegyptum convertentur.
14Et oblitus est Israel factoris suiet aedificavit delubra;et Iudas multiplicavit urbes munitas.Et mittam ignem in civitates eius,et devorabit aedes illius.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc