Osee - 2

1234567891011121314


1Et erit numerus filiorum Israelquasi arena maris,quae sine mensura est et non numerabitur.Et erit: in loco, ubi dicebatur eis:“Non populus meus vos”,dicetur eis: “Filii Dei viventis”.
2Et congregabuntur filii Iudaeet filii Israel pariteret ponent sibimet caput unumet ascendent de terra,quia magnus dies Iezrahel.
3Dicite fratribus vestris: “Populus meus”et sororibus vestris: “Misericordiam consecuta”.
4Contendite adversum matrem vestram; contendite,quoniam ipsa non uxor mea,et ego non vir eius;auferat fornicationes suas a facie suaet adulteria sua de medio uberum suorum,
5ne forte exspoliem eam nudamet statuam eam secundum diem nativitatis suaeet ponam eam quasi solitudinemet statuam eam velut terram aridamet interficiam eam siti.
6Et filiorum illius non miserebor,quoniam filii fornicationum sunt,
7quia fornicata est mater eorum,turpiter egit, quae concepit eos;quia dixit: “Vadam post amatores meos,qui dant panes mihi et aquas meas,lanam meam et linum meum,oleum meum et potum meum”.
8Propter hoc ecce ego saepiamviam tuam spiniset saepiam eam maceria,et semitas suas non inveniet;
9et sequetur amatores suoset non apprehendet eos;et quaeret eos et non invenietet dicet: “Vadam et revertarad virum meum priorem,quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”.
10Et haec nescivit quia egodedi ei frumentum et vinum et oleumet argentum multiplicavi eiet aurum, quae fecerunt Baal.
11Idcirco convertar et sumamfrumentum meum in tempore suoet vinum meum in tempore suo;et auferam lanam meam et linum meum,quae operiebant pudenda eius,
12et nunc revelabo ignominiam eiusin oculis amatorum eius,et nullus est qui eruat eam de manu mea.
13Et cessare faciam omne gaudium eius,sollemnitatem eius, neomeniam eius,sabbatum eius et omnia festa tempora eius;
14et corrumpam vineam eius et ficum eius,de quibus dixit: “Mercedes hae meae sunt,quas dederunt mihi amatores mei”.Et ponam eas in saltum,et comedet illas bestia agri.
15Et visitabo super eam dies Baalim,quibus accendebat incensumet ornabatur inaure sua et monili suoet ibat post amatores suos,sed mei obliviscebatur,dicit Dominus.
16Propter hoc ecce ego lactabo eamet ducam eam in solitudinemet loquar ad cor eius;
17et dabo ei vineas eius ex eodem locoet vallem Achor, portam spei,et respondebit ibiiuxta dies iuventutis suaeet iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti.
18Et erit: in die illa,ait Dominus,vocabis me: “Vir meus”et non vocabis me ultra: “Baal meus”.
19Et auferam nomina Baalim de ore eius,et non recordabitur ultra nominis eorum.
20Et percutiam eis foedus in die illacum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae;et arcum et gladium et bellumconteram de terraet cubare eos faciam confidenter.
21Et sponsabo te mihi in sempiternum;et sponsabo te mihi in iustitia et iudicioet in misericordia et miserationibus.
22Et sponsabo te mihi in fide,et cognosces Dominum.
23Et erit: in illa die exaudiam,dicit Dominus,exaudiam caelos,et illi exaudient terram;
24et terra exaudiettriticum et vinum et oleum,et haec exaudient Iezrahel.
25Et seminabo eam mihi in terramet miserebor eius, quae fuit “Absque misericordia”;
26et dicam “Non populo meo”: “Populus meus tu”;et ipse dicet: “Deus meus es tu” ”.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc