Osee - 13

1234567891011121314


1Loquente Ephraim, horror factus est;dux erat in Israel.Et deliquit in Baalet mortuus est.
2Et nunc addunt ad peccandumfaciuntque sibi conflatile de argento suo,secundum intellegentiam suam simulacra;factura artificum totum est.“ His — ipsi dicunt — immolate! ”.Homines vitulos osculantur.
3Idcirco erunt quasi nubes matutinaet sicut ros matutinus praeteriens,sicut palea turbine rapta ex areaet sicut fumus de fumario.
4“ Ego autem Dominus, Deus tuusex terra Aegypti;et Deum absque me nescies,et salvator non est praeter me.
5Ego pavi te in deserto,in terra ardenti solitudinis.
6Iuxta pascua sua saturati suntet saturati elevaverunt cor suum,propterea obliti sunt mei.
7Et ego ero eis quasi leaena,sicut pardus iuxta viam insidiabor.
8Occurram eis quasi ursa, raptis catulis,et dirumpam claustrum cordis eorum:et consumam eos ibi quasi leo;bestia agri scindet eos.
9Perdo te, Israel;quis est auxiliator tuus?
10Ubinam est rex tuus,ut salvet te in omnibus urbibus tuis,et iudices tui, de quibus dixisti:“Da mihi regem et principes”?
11Do tibi regem in furore meoet aufero in indignatione mea.
12Colligata est iniquitas Ephraim,absconditum peccatum eius.
13Dolores parturientis venient ei;erit filius non sapiens:suo enim tempore non stabitin ore vulvae.
14De manu inferni liberabo eos,de morte redimam eos?Ubi pestilentiae tuae, o mors?Ubi pestis tua, inferne?Consolatio abscondita est ab oculis meis ”.
15Dum ipse inter fratres fructificat,veniet ventus urens, ventus Dominide deserto ascendens,et siccabit venas eiuset desolabit fontem eius.Ipse diripiet thesaurum,omne vas desiderabile.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc