Osee - 12

1234567891011121314


1Circumdedit me in fraude Ephraim,et in dolo domus Israel;C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deoet cum Sancto fidelis ” C.
2Ephraim pascit ventumet sequitur aestum;tota die mendacium et violentiam multiplicatet foedus cum Assyriis initet oleum in Aegyptum fert.
3Iudicium ergo Domini cum Iuda,et visitatio super Iacob;iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei.
4In utero supplantavit fratrem suumet in robore suo luctatus est cum Deo.
5Et luctatus est cum angelo et praevaluit;flevit et deprecatus est eum.In Bethel invenit eumet ibi locutus est nobiscum
6Dominus, Deus exercituum:Dominus memoriale eius.
7“ Et tu ad Deum tuum converteris;caritatem et iudicium custodiet spera in Deo tuo semper ”.
8Chanaan, in manu eius statera dolosa,fraudem diligit.
9Et dixit Ephraim: “ Verumtamen dives effectus sum,inveni opes mihi,omnes labores mei non invenient mihiiniquitatem, quam peccavi ”.
10“ Ego autem Dominus, Deus tuusex terra Aegypti;adhuc sedere te faciam in tabernaculis,sicut in diebus conventus.
11Et loquar ad prophetaset ego visionem multiplicaboet in manu prophetarum proponam similitudines ”.
12Si Galaad iniquitas fuerat,prorsus inanes facti sunt;in Galgala bobus immolantes,etiam altaria eorum erunt quasi acervisuper sulcos agri.
13Fugit Iacob in regionem Aram;et servivit Israel pro uxoreet pro uxore custos fuit.
14Per prophetam autem eduxit DominusIsrael de Aegypto,et per prophetam custoditus est.
15Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime,sed sanguinem eius super eum relinquetet opprobrium eius retribuet ei Dominus suus.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc