Osee - 10

1234567891011121314


1Vitis frondosa Israel,fructum producens sibi;secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria,iuxta ubertatem terrae suaedecoravit simulacra.
2Divisum est cor eorum,nunc poenas solvent;ipse confringet aras eorum,depopulabitur simulacra eorum.
3Profecto nunc dicent:“ Non est rex nobis;non enim timemus Dominum,et rex quid faciet nobis? ”.
4Loqui verba, iurare in vanum,ferire foedus;et germinabit quasi venenum iussuper sulcos agri.
5De vitulo Bethaventrement habitatores Samariae;quia luget super eum populus eius;dum sacerdotes eius super eumexsultant in gloria eius;vere migrabit ab eo.
6Siquidem et ipse in Assyriam delatus est,munus regi magno;confusio Ephraim capiet,et confundetur Israel in consilio suo.
7Perit Samaria,rex eius quasi festuca super faciem aquae.
8Et disperdentur excelsa impietatis,peccatum Israel;spina et tribulus ascendetsuper aras eorum,et dicent montibus: “ Operite nos! ”et collibus: “ Cadite super nos! ”.
9Ex diebus Gabaa peccavit Israel;ibi perstiterunt.Non comprehendet eos in Gabaaproelium super filios iniquitatis?
10“ Iuxta desiderium meum corripiam eos;congregabuntur super eos populi,cum corripientur propter duas iniquitates suas.
11Ephraim vitula docta,diligens trituram.Et ego transivi super pulchritudinem colli eius;iunxi Ephraim aratro,arabit Iudas,sarriet sibi Iacob.
12Seminate vobis in iustitia,metite secundum caritatem;innovate vobis novale.Tempus est requirendi Dominum,donec veniat, ut pluat vobis iustitiam.
13Arastis impietatem,iniquitatem messuistis,comedistis frugem mendacii,quia confisus es in curribus tuis,in multitudine fortium tuorum.
14Consurget tumultus in populo tuo,et omnes munitiones tuae vastabuntur,sicut vastavit Salman Betharbeelin die proelii,matre super filios allisa.
15Sic faciet vobis Bethelpropter maximam nequitiam vestram.Mane interibit rex Israel.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc