1Respondens autem Iob dixit:
2“ Quomodo adiuvisti imbecillem?Et sustentas brachium eius, qui non est fortis?
3Quod dedisti illi consilium, qui non habet sapientiam?Et prudentiam tuam ostendisti plurimam!
4Quem docere voluisti?Et cuius est spiritus, qui egreditur ex te?
5Ecce umbrae gemunt sub aquis,et qui habitant cum eis.
6Nudus est infernus coram illo,et nullum est operimentum Perditioni.
7Qui extendit aquilonem super vacuumet appendit terram super nihilum.
8Qui ligat aquas in nubibus suis,ut non erumpant pariter deorsum.
9Qui operit faciem solii suiexpandens super illud nebulam suam.
10Terminum circumdedit aquis,usque dum finiantur lux et tenebrae.
11Columnae caeli contremiscuntet pavent ab increpatione eius.
12In fortitudine sua terruit mareet prudentia sua percussit Rahab.
13Spiritus eius serenavit caelos,et manus eius confodit colubrum fugientem.
14Ecce haec sunt termini viarum eius;et, cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus,quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? ”.
GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc