1Quis dabit mihi in solitudine deversorium viatorum,et de relinquam populum meum et recedam ab eis?Quia omnes adulteri sunt,coetus praevaricatorum.
2“ Et tenderunt linguam suam quasi arcum;mendacium, et non veritas, invaluit in terra,quia de malo ad malum egressi suntet me non cognoverunt,dicit Dominus.
3Unusquisque se a proximo suo custodiatet in omni fratre suo non habeat fiduciam,quia omnis frater supplantat,et omnis amicus fraudulenter incedit,
4et vir fratrem suum decipit,et veritatem non loquuntur;docuerunt enim linguam suam loqui mendacium,inique egerunt, noluerunt converti.
5Iniuria super iniuriam,dolus super dolum.Renuerunt scire me ”,dicit Dominus.
6Propterea haec dicit Dominus exercituum:“ Ecce ego conflabo et probabo eos;quid enim aliud faciam filiae populi mei?
7Sagitta vulnerans lingua eorum;dolum locuta est in ore suo:pacem cum amico suo loquituret occulte ponit ei insidias.
8Numquid super his non visitabo eos,dicit Dominus,aut in gente huiusmodinon ulciscetur anima mea? ”.
9Super montes assumam fletum ac lamentumet super pascua deserti planctum,quoniam incensa sunt,eo quod non sit vir pertransiens,et non audiunt vocem gregis;a volucre caeli usque ad pecoratransmigraverunt, recesserunt.
10“ Et dabo Ierusalem in acervos arenaeet cubilia thoum,et civitates Iudae dabo in desolationem,eo quod non sit habitator ”.
11Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc,et ad quem verbum oris Domini fiat,ut annuntiet istud:Quare perierit terra,exusta sit quasi desertum,eo quod non sit qui pertranseat?
12Et dixit Dominus: “ Quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et nonaudierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea;
13et abierunt post pravitatemcordis sui et post Baalim, quos didicerunt a patribus suis ”.
14Idcirco haecdicit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Ecce ego cibabo populum istumabsinthio et potum dabo eis aquam fellis;
15et dispergam eos in gentibus, quasnon noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donecconsumantur.
16Haec dicit Dominus exercituum:Attendite et vocate lamentatrices, et veniant;et ad eas, quae sapientes sunt, mittite, et properent! ”.
17Festinentet assumant super nos lamentum:deducant oculi nostri lacrimas,et palpebrae nostrae defluant aquis.
18Quia vox lamentationis audita est de Sion:“ Quomodo vastati sumus et confusi vehementer,quia dereliquimus terram,quoniam deiecta sunt tabernacula nostra ”.
19Audite ergo, mulieres, verbum Domini;et assumant aures vestrae sermonem oris eius,et docete filias vestras lamentum,et unaquaeque proximam suam planctum.
20Quia ascendit mors per fenestras nostras,ingressa est domos nostras,disperdere parvulos deforis,iuvenes de plateis.
21Loquere. Haec dicit Dominus:“ Et cadet morticinum hominisquasi stercus super faciem regioniset quasi manipulus post tergum metentis,et non est qui colligat ”.
22Haec dicit Dominus:“ Non glorietur sapiens in sapientia sua,et non glorietur fortis in fortitudine sua,et non glorietur dives in divitiis suis;
23sed in hoc glorietur, qui gloriatur:scire et nosse me,quia ego sum Dominus, qui facio misericordiamet iudicium et iustitiam in terra;haec enim placent mihi,ait Dominus.
24Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem, qui circumcisumhabet praeputium,
25super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filiosAmmon et super Moab et super omnes, qui attonsi sunt in comam, habitantes indeserto, quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israelincircumcisi sunt corde ”.
GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc