Jeremiæ - 49

12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152


1Ad filios Ammon.Haec dicit Dominus:“ Numquid filii non sunt Israel,aut heres non est ei?Cur igitur hereditate possedit Melchom Gad,et populus eius in urbibus eius habitavit?
2Ideo ecce dies veniunt,dicit Dominus,et auditum faciam super Rabba filiorum Ammonfremitum proelii;et erit in tumulum dissipata,filiaeque eius igni succendentur,et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus.
3Ulula, Hesebon, quoniam vastata es, ut sis in acervum lapidum;clamate, filiae Rabba,accingite vos ciliciis, plangiteet circuite per muros,quoniam Melchom in transmigrationem ducetur,sacerdotes eius et principes eius simul.
4Quid gloriaris in vallibus?Copiose fluxit vallis tua, filia rebellis,quae confidebas in thesauris tuiset dicebas: “Quis veniet ad me?”.
5Ecce ego inducam super te terrorem,ait Dominus, Deus exercituum,ab omnibus, qui sunt in circuitu tuo;et dispergemini singuli in viam suam,nec erit qui congreget fugientes.
6Et post haec convertamsortem filiorum Ammon ”,ait Dominus.
7Ad Edom.Haec dicit Dominus exercituum:“ Numquid non ultra est sapientia in Theman?Periit consilium a prudentibus,inutilis facta est sapientia eorum.
8Fugite, terga vertite, descendite in voraginem,habitatores Dedan,quoniam perditionem Esau adduxi super eum,tempore quo visitavi eum.
9Si vindemiatores veniunt super te,non relinquent racemum;si fures in nocte,diripiunt, quod placet sibi.
10Ego vero discooperui Esau,revelavi abscondita eius,et celari non poterit;vastatum est semen eiuset fratres eius et vicini eius, et non erit.
11Relinque pupillos tuos, ego faciam eos vivere;et viduae tuae in me sperabunt.
12Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem,bibentes bibent; et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibensbibes.
13Quia per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quod in solitudinem et inopprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra; et omnes civitateseius erunt in solitudines sempiternas ”.
14Auditum audivi a Domino,et legatus ad gentes missus est:“ Congregamini et venite contra eamet consurgite in proelium ”.
15“ Ecce enim parvulum dedi te in gentibus,contemptibilem inter homines.
16Arrogantia tua decepit te,et superbia cordis tui,qui habitas in cavernis petraeet tenes altitudinem collis;cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum,inde detraham te,dicit Dominus.
17Et erit Edom in desolationem: omnis, qui transibit per eam, stupebit etsibilabit super omnes plagas eius.
18Sicut subversa est Sodoma et Gomorra etvicinae eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in eafilius hominis.
19Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad pratasemper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa; et, qui erit electus,illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Etquis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
20Propterea audite consiliumDomini, quod iniit de Edom, et cogitationes eius, quas cogitavit dehabitatoribus Theman:Certe abstrahent parvulos gregis,certe desolabuntur super eos pascua eorum.
21A voce ruinae eorum commota est terra,clamor in mari Rubro auditus est ocis eius.
22Ecce quasi aquila ascendet et volabitet expandet alas suas super Bosram;et erit cor fortium Edom in die illaquasi cor mulieris parturientis ”.
23Ad Damascum.“ Confusa est Emath et Arphad,quia auditum pessimum audierunt;turbati sunt in mari sollicitudinis,quod quiescere non potuit.
24Dissoluta est Damascus, versa in fugam;tremor apprehendit eam,angustia et dolores tenuerunt eamquasi parturientem.
25Quomodo non erit derelicta civitas laudabilis,urbs laetitiae?
26Ideo cadent iuvenes eius in plateis eius,et omnes viri proelii conticescent in die illa,ait Dominus exercituum.
27Et succendam ignem in muro Damasci,et devorabit moenia Benadad ”.
28Ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis.Haec dicit Dominus:“ Surgite, ascendite ad Cedaret vastate filios orientis.
29Tabernacula eorum et greges eorum capient;tentoria eorum et omnia vasa eorumet camelos eorum tollent sibi;et vocabunt super eos formidinem in circuitu.
30Fugite, abite vehementer,in voraginibus sedete,qui habitatis Asor,ait Dominus;iniit enim contra vosNabuchodonosor rex Babylonis consiliumet cogitavit adversum vos cogitationes.
31Consurgite, et ascenditead gentem quietam et habitantem confidenter,ait Dominus;non ostia nec vectes eis:soli habitant.
32Et erunt cameli eorum in direptionem,et multitudo iumentorum in praedam;et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam,et ex omni confinio eorumadducam interitum super eos,ait Dominus.
33Et erit Asor in habitaculum thoum,deserta usque in aeternum;non manebit ibi vir,nec peregrinabitur in ea filius hominis ”.
34Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam super Elam, in principioregni Sedeciae regis Iudae, dicens:
35“ Haec dicit Dominus exercituum:Ecce ego confringam arcum Elam, summam fortitudinem eorum;
36et inducam super Elamquattuor ventos a quattuor plagis caeli,et ventilabo eos in omnes ventos istos,et non erit gens,ad quam non perveniant profugi Elam.
37Et pavere faciam Elam coram inimicis suiset in conspectu quaerentium animam eorum;et adducam super eos malumiram furoris mei,dicit Dominus,et mittam post eos gladium,donec consumam eos.
38Et ponam solium meum in Elamet perdam inde regem et principes, ait Dominus.
39In novissimis autem diebusconvertam sortem Elam ”,dicit Dominus.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc