Jeremiæ - 3

12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152


1Si dimiserit vir uxorem suam,et recedens ab eoduxerit virum alterum,numquid revertetur ad eam ultra?Numquid non pollutaet contaminata est terra illa?Tu autem fornicata es cum amatoribus multiset reverteris ad me?,dicit Dominus.
2Leva oculos tuos ad colles et vide,ubi non prostrata sis.In viis sedebas exspectans eosquasi Arabs in solitudine;et polluisti terramin fornicationibus tuis et in malitia tua.
3Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum,et serotinus imber non fuit.Frons mulieris meretricis facta est tibi;noluisti erubescere.
4Nonne amodo vocas me: “Pater meus,dux adulescentiae meae tu es!
5Numquid irascetur in perpetuumaut perseverabit in finem?”.Ecce locuta eset fecisti mala et praevaluisti ”.
6Et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis: “ Numquid vidisti, quaefecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omniligno frondoso et fornicata est ibi.
7Et dixi: “Cum fecerit haec omnia, ad merevertetur”; et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror eius, Iuda;
8et vidit quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam etdedissem ei libellum repudii, et non timuit praevaricatrix Iuda, soror eius, sedabiit et fornicata est etiam ipsa;
9et facilitate fornicationis suaecontaminavit terram et moechata est cum lapide et ligno.
10Sed in omnibus hisnon est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed inmendacio ”, ait Dominus.
11Et dixit Dominus ad me: “ Iustificavit animam suam aversatrix Israelcomparatione praevaricatricis Iudae.
12Vade et clama sermones istos contraaquilonem et dices:Revertere, aversatrix Israel,ait Dominus,et non avertam faciem meam a vobis,quia pius ego sum,dicit Dominus,et non irascar in perpetuum.
13Verumtamen scito iniquitatem tuam,quia in Dominum Deum tuum praevaricata eset dispersisti vias tuas alienissub omni ligno frondoso;et vocem meam non audistis,ait Dominus.
14Convertimini, filii, qui aversi estis a me, dicit Dominus, quia ego Dominusvester sum; et assumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducamvos in Sion;
15et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientiaet doctrina.
16Cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebusillis, ait Dominus, non dicent ultra: “Arca testamenti Domini”, nequeascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec requiretur, nec fiet ultra.
17In tempore illo vocabunt Ierusalem Solium Domini, et congregabuntur ad eamomnes gentes in nomine Domini in Ierusalem; et non ambulabunt ultra postpravitatem cordis sui pessimi.
18In diebus illis ibit domus Iudae ad domumIsrael, et venient simul de terra aquilonis ad terram, quam dedi in hereditatempatribus vestris.
19Ego autem dixi:Quomodo ponam te in filiiset tribuam tibi terram desiderabilem,hereditatem praeclarissimam inter gentes?Et dixi: Patrem vocabitis meet post me ingredi non cessabitis.
20Sed, quomodo contemnit mulier amatorem suum,sic contempsistis me, domus Israel ”,dicit Dominus.
21Vox in collibus audita est,ploratus et supplicatio filiorum Israel,quoniam iniquam fecerunt viam suam,obliti sunt Domini Dei sui.
22“ Convertimini, filii, qui aversi estis a me,et sanabo aversiones vestras ”.“ Ecce nos venimus ad te;tu enim es Dominus Deus noster.
23Vere mendaces erant colleset tumultus montium;vere in Domino Deo nostrosalus Israel.
24Confusio comedit laborem patrum nostrorumab adulescentia nostra,greges eorum et armenta eorum,filios eorum et filias eorum.
25Dormiemus in confusione nostra,et operiet nos ignominia nostra,quoniam Domino Deo nostro peccavimusnos et patres nostriab adulescentia nostra usque ad hanc diemet non audivimus vocem Domini Dei nostri ”.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc