Isaiæ - 64

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566


1Sicut ignis succendit sarmenta,aquam ebullire facit ignis,ut notum facias nomen tuum inimicis tuis,a facie tua gentes turbentur,
2cum feceris mirabilia,quae non sperabamus.Descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.
3A saeculo non audierunt, neque aures perceperunt;oculus non vidit Deum, absque te,qui operaretur pro sperantibus in eum.
4Occurris laetanti, facienti iustitiamet his, qui in viis tuis recordantur tui.Ecce tu iratus es, et peccavimus;in ipsis a saeculo nos salvabimur.
5Et facti sumus ut immundus omnes nos,et quasi pannus inquinatus universae iustitiae nostrae;et marcuimus quasi folium universi,et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos.
6Non est qui invocet nomen tuum,qui consurgat et adhaereat tibi,quia abscondisti faciem tuam a nobiset dissolvisti nos in manu iniquitatis nostrae.
7Et nunc, Domine, pater noster es tu,nos vero lutum; et fictor noster tu,et opera manuum tuarum omnes nos.
8Ne irascaris, Domine, nimiset ne ultra memineris iniquitatis;ecce, respice: populus tuus omnes nos.
9Urbes sanctitatis tuae factae sunt in desertum,Sion deserta facta est,Ierusalem desolata est.
10Domus sanctitatis nostrae et gloriae nostrae,ubi laudaverunt te patres nostri,facta est in exustionem ignis,et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.
11Numquid super his continebis te, Domine,tacebis et affliges nos vehementer?
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc