Isaiæ - 62

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566


1Propter Sion non taceboet propter Ierusalem nonquiescam,donec egrediatur ut splendor iustitia eius,et salus eius ut lampas accendatur.
2Et videbunt gentes iustitiam tuam,et cuncti reges gloriam tuam;et vocaberis nomine novo,quod os Domini nominabit.
3Et eris corona gloriae in manu Domini,et diadema regni in manu Dei tui.
4Non vocaberis ultra Derelicta,et terra tua non vocabitur amplius Desolata;sed vocaberis Beneplacitum meum in ea,et terra tua Nupta,quia complacuit Domino in te,et terra tua erit nupta.
5Nam ut iuvenis uxorem ducit virginem,ita ducent te filii tui;ut gaudet sponsus super sponsam,ita gaudebit super te Deus tuus.
6Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes;tota die et tota nocte, in perpetuo non tacebunt.Qui commonetis Dominum, ne taceatis
7et ne detis silentium ei,donec stabiliat et donec ponat Ierusalemlaudem in terra.
8Iuravit Dominus in dextera suaet in brachio fortitudinis suae:“ Non dabo triticum tuum ultracibum inimicis tuis,neque bibent filii alienivinum tuum, in quo laborasti.
9Quia, qui collegerint illud, comedentet laudabunt Dominum;et, qui vindemiam fecerint,illud bibent in atriis sanctuarii mei.
10Transite, transite per portas,parate viam populo.Sternite, sternite semitam, eligite lapides,elevate signum ad populos ”.
11Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae:“ Dicite filiae Sion:Ecce salus tua venit,ecce merces eius cum eo,et praemium eius coram illo.
12Et vocabunt eos Populus sanctus,Redempti a Domino;tu autem vocaberis Quaesita,Civitas non derelicta ”.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc