Isaiæ - 6

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566


1In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum edentem super soliumexcelsum et elevatum; et fimbriae eius replebant templum.
2Seraphim stabantiuxta eum; sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabat faciem suam et duabusvelabat pedes suos et duabus volabat.
3Et clamabat alter ad alterum et dicebat:“ Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum;plena est omnis terra gloria eius ”.
4Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta estfumo.
5Et dixi:“ Vae mihi, quia perii!Quia vir pollutus labiis ego sumet in medio populi polluta labia habentis ego habitoet regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis ”.
6Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipetulerat de altari,
7et tetigit os meum et dixit:“ Ecce tetigit hoc labia tua,et auferetur iniquitas tua,et peccatum tuum mundabitur ”.
8Et audivi vocem Domini dicentis: “ Quem mittam? Et quis ibit nobis? ”. Etdixi: “ Ecce ego, mitte me ”.
9Et dixit: “ Vade, et dices populo huic:“Audientes audite et nolite intellegere,et videntes videte et nolite cognoscere”.
10Pingue redde cor populi huiuset aures eius aggravaet oculos eius excaeca,ne forte videat oculis suiset auribus suis audiatet corde suo intellegat et convertaturet sanetur ”.
11Et dixi: “ Usquequo, Domine? ”. Et dixit:“ Donec desolenturcivitates absque habitatore,et domus sine homine,et terra relinquatur deserta ”.
12Et longe adducet Dominus homines,et magna erit desolatio in medio terrae;
13et adhuc in ea decimatio,et rursus excisioni tradetursicut terebinthus et sicut quercus,in quibus deiectis manebit aliquid stabile.Semen sanctum erit id quod steterit in ea.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc