Isaiæ - 55

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566


1Heu! Omnes sitientes, venite ad aquas;et, qui non habetis argentum, properate,emite et comedite, venite, emite absque argentoet absque ulla commutatione vinum et lac.
2Quare appenditis argentum non in panibuset laborem vestrum non in saturitate?Audite, audientes me, et comedite bonum,ut delectetur in crassitudine anima vestra.
3Inclinate aurem vestram et venite ad me;audite, ut vivat anima vestra,et feriam vobiscum pactum sempiternum,misericordias David fideles.
4Ecce testem populis dedi eum,ducem ac praeceptorem gentibus.
5Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis,et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current,propter Dominum Deum tuumet Sanctum Israel, quia glorificavit te.
6Quaerite Dominum, dum inveniri potest;invocate eum, dum prope est.
7Derelinquat impius viam suam,et vir iniquus cogitationes suas;et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius,et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
8Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae,neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus.
9Quia sicut exaltantur caeli a terra,sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris,et cogitationes meae a cogitationibus vestris.
10Et quomodo descendit imber et nix de caeloet illuc ultra non revertitur,sed inebriat terram et infundit eamet germinare eam facitet dat semen serenti et panem comedenti,
11sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo:non revertetur ad me vacuum,sed faciet, quaecumque volui,et prosperabitur in his, ad quae misi illud.
12Quia in laetitia egredieminiet in pace deducemini;montes et colles cantabunt coram vobis laudem,et omnia ligna regionis plaudent manu.
13Pro vepribus ascendet cupressus,et pro urtica crescet myrtus;et erit Domino in gloriam,in signum aeternum, quod non auferetur.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc