Isaiæ - 54

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566


1Exsulta, sterilis, quae non peperisti,laetare, gaude, quae non parturisti,quoniam multi sunt filii desertaemagis quam filii nuptae, dicit Dominus.
2Dilata locum tentorii tuiet pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas;longos fac funiculos tuoset clavos tuos consolida.
3Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis,et semen tuum hereditabit gentes,quae civitates desertas inhabitabunt.
4Noli timere, quia non confunderis,neque erubescas, quia non te pudebit;nam confusionis adulescentiae tuae oblivisceriset opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius.
5Qui enim fecit te, erit sponsus tuus,Dominus exercituum nomen eius;et redemptor tuus Sanctus Israel,Deus omnis terrae vocabitur.
6Quia ut mulierem derelictam et maerentem spirituvocavit te Dominus,et uxorem ab adulescentia abiectamdixit Deus tuus.
7Ad punctum in modico dereliqui teet in miserationibus magnis congregabo te.
8In momento indignationisabscondi faciem meam parumper a teet in misericordia sempiterna misertus sum tui,dixit redemptor tuus Dominus.
9Sicut in diebus Noe istud mihi est,cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra supra terram;sic iuravi, ut non irascar tibiet non increpem te.
10Montes enim recedent,et colles movebuntur,misericordia autem mea non recedet a te,et foedus pacis meae non movebitur,dixit miserator tuus Dominus.
11Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione,ecce ego sternam super carbunculos lapides tuoset fundabo te in sapphiris;
12et ponam iaspidem propugnacula tuaet portas tuas in lapides pretiososet omnes terminos tuos in lapides desiderabiles.
13Universi filii tui erunt discipuli Domini,et magna erit pax filiis tuis;
14in iustitia fundaberis.Procul eris ab oppressione, quia non timebis,et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
15Ecce, si impetus fiet, non erit ex me; qui impetum fecerit in te, cadetcontra te.
16Ecce, ego creavi fabrumsufflantem in igne prunaset proferentem vas in opus suum;et ego creavi etiam vastatorem ad disperdendum.
17Omne vas, quod fictum est contra te, frustra erit.Et omnem linguam insurgentem tibi in iudicio confutabis:haec est hereditas servorum Dominiet iustitia eorum ex me, dicit Dominus.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc