Isaiæ - 46

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566


1Concidit Bel, incurvavit se Nabo;fuerunt simulacra eorum bestiis et iumentis.Statuae vestrae portantur, onera lassis.
2Se incurvaverunt et conciderunt simul;non potuerunt salvare onuset ipsi in captivitatem ibunt.
3Audite me, domus Iacobet omne residuum domus Israel,qui portamini ab utero,qui gestamini a vulva.
4Usque ad senectam ego ipseet usque ad canos ego portabo;et ego feci et ego feram,ego portabo et salvabo.
5Cui assimilatis me et adaequatiset comparatis me, et erimus similes?
6Qui effundunt aurum de sacculoet argentum statera ponderant,conducunt aurificem, ut faciat deum,et procidunt et adorant.
7Portant illum in umeris gestanteset ponentes in loco suo;et stabit ac de loco suo non movebitur;sed et si quis clamat ad eum, non respondet;de tribulatione eius non salvabit eum.
8Mementote istud et confundamini;redite, praevaricatores, ad cor.
9Recordamini prioris saeculi,quoniam ego sum Deus,et non est ultra Deus,nec est similis mei.
10Annuntians ab exordio novissimumet ab initio, quae necdum facta sunt,dicens: “ Consilium meum stabit,et omnem voluntatem meam faciam ”.
11Vocans ab oriente avem rapacemet de terra longinqua virum consilii mei;et locutus sum et adducam illud,decrevi et faciam illud.
12Audite me, duri corde,qui longe estis a iustitia.
13Prope feci iustitiam meam, non elongabitur;et salus mea non morabitur:et dabo in Sion salutemet Israeli gloriam meam.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc