Isaiæ - 35

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566


1Laetentur deserta et invia,et exsultet solitudo et floreat quasi lilium.
2Germinet et exsultetlaetabunda et laudans.Gloria Libani data est ei,decor Carmeli et Saron;ipsi videbunt gloriam Domini,maiestatem Dei nostri.
3Confortate manus dissolutaset genua debilia roborate.
4Dicite pusillanimis:“ Confortamini, nolite timere!Ecce Deus vester,ultio veniet, retributio Dei;ipse veniet et salvabit vos ”.
5Tunc aperientur oculi caecorum,et aures surdorum patebunt.
6Tunc saliet sicut cervus claudus,et exsultabit lingua mutorum,quia erumpent in deserto aquae,et torrentes in solitudine.
7Et terra arida erit in stagnum,et sitiens in fontes aquarum;in cubilibus, in quibus dracones habitabant,erit locus calami et iunci.
8Et erit ibi semita et via;et via sancta vocabitur:non transibit per eam pollutus;et erit eis directa via,ita ut stulti non errent per eam.
9Non erit ibi leo,et rapax bestia non ascendet per eamnec invenietur ibi;et ambulabunt, qui liberati fuerint,
10et redempti a Domino revertentur.Et venient in Sion cum laude,et laetitia sempiterna super caput eorum:gaudium et laetitiam obtinebunt,et fugiet maeror et gemitus.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc