Isaiæ - 34

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566


1Accedite, gentes, ad audien dum;et populi, attendite.Audiat terra et plenitudo eius,orbis et omne germen eius.
2Quia indignatio Domini super omnes gentes,et furor super universam militiam eorum:ad interitum devovit eos et dedit eos in occisionem.
3Interfecti eorum proicientur,et de cadaveribus eorum ascendet foetor;dissolventur montes sanguine eorum.
4Et tabescet omnis militia caelorum,et complicabuntur sicut liber caeli, et omnis militia eorum defluet,sicut defluit folium de vinea et arida frons de ficu.
5Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus:ecce super Edom descendetet super populum interfectionis meae ad iudicium.
6Gladius Domini repletus est sanguine,incrassatus est adipe,de sanguine agnorum et hircorum, de adipe viscerum arietum;victima enim Domini in Bosra,et interfectio magna in terra Edom.
7Cadunt bubali cum eis,iuvenci cum tauris;inebriabitur terra eorum sanguine,et humus eorum adipe pinguium,
8quia dies ultionis Domini,annus retributionum ad vindicandam Sion.
9Et convertentur torrentes eius in picem,et humus eius in sulphur,et erit terra eius in picem ardentem.
10Nocte et die non exstinguetur,in sempiternum ascendet fumus eius,a generatione in generationem desolabitur,in saecula saeculorum non erit transiens per eam.
11Et possidebunt illam onocrotalus et ericius,noctua et corvus habitabunt in ea;et extendet super eam mensuram solitudiniset perpendiculum desolationis.
12Nobiles eius non erunt,nec regnum proclamabunt;et omnes principes eius erunt in nihilum.
13Et orientur in domibus eius spinae,urticae et paliurus in munitionibus eius;et erit cubile draconumet pascua struthionum.
14Et occurrent hyaenae thoibus,et pilosus clamat ad amicum suum;ibi cubat lamiaet invenit sibi requiem.
15Ibi nidificat serpens ovaque deponitet circumfodit et fovet in umbra eius;illuc congregantur milvi alter ad alterum.
16Requirite in libro Domini et legite:unum ex eis non deest,alter alterum exspectare non debet;quia os Domini praecepit,et spiritus eius ipse congregavit ea.
17Et ipse misit eis sortem,et manus eius divisit terram illis in mensura;usque in aeternum possidebunt eam,in generatione et generatione habitabunt in ea.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc