Isaiæ - 32

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566


1Ecce in iustitia regnabit rex,et principes in iudicio praee runt.
2Et erit vir sicut latibulum a ventoet refugium a tempestate,sicut rivi aquarum in sitiente terraet umbra petrae magnae in terra arida.
3Non caligabunt oculi videntium,et aures audientium diligenter auscultabunt,
4et cor stultorum intelleget scientiam,et lingua balborum velociter loquetur et plane.
5Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis,neque fraudulentus appellabitur maior;
6stultus enim fatua loquitur,et cor eius cogitat iniquitatem,ut perficiat impietatemet loquatur contra Dominum erroreset vacuam faciat animam esurientemet potum sitienti auferat.
7Fraudulenti fraudes pessimae sunt;ipse enim cogitationes concinnatad perdendos mites in sermone mendaci,etiam quando pauper iudicium vindicat.
8Nobilis vero consilia nobilia datet ipse ad nobilia assurget.
9Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam;filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum.
10Post dies enim et annumvos pavebitis confidentes;consummata est enim vindemia,collectio ultra non veniet.
11Obstupescite, vanae;pavete, confidentes,exuite vos et nudate vos,accingite lumbos vestros.
12Super ubera plangite,super regione desiderabili,super vinea fertili.
13Super humum populi meispinae et vepres ascendent,super omnes domos gaudii,super civitatem exsultantem.
14Domus enim dimissa est;multitudo urbis relicta est,Ophel et Bahan erunt speluncaeusque in aeternum,gaudium onagrorum,pascua gregum,
15donec effundatur super nosspiritus de excelso.Et erit desertum in hortum,et hortus in saltum reputabitur,
16et habitabit in solitudine iudicium,et iustitia in horto sedebit;
17et erit opus iustitiae pax,et cultus iustitiae silentium,et securitas usque in sempiternum.
18Et sedebit populus meus in habitatione paciset in tabernaculis fiduciaeet in locis securis.
19Et penitus cadet saltus,et profunde deprimetur civitas.
20Beati, qui seminatis super omnes aquas,immittentes pedem bovis et asini.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc