Isaiæ - 29

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566


1Vae Ariel, Ariel, civitas,quam circumdedit David!Addite annum ad annum,sollemnitates evolvantur;
2et circumvallabo Ariel,et erit maeror et maestitia,et erit mihi quasi Ariel.
3Et circumdabo te quasi sphaeramet iaciam contra te aggeremet munimenta ponam in obsidionem tuam.
4Humiliaberis, de terra loqueris,et de pulvere vix audietur eloquium tuum,et erit quasi pythonis de terra vox tua,et de humo eloquium tuum mussitabit.
5Et erit sicut pulvis tenuis multitudo superborum tuorum,et sicut palea volans multitudo fortium.Eritque repente confestim,
6a Domino exercituum visitaberisin tonitruo et commotione terrae,magno fragore, turbine et tempestateet flamma ignis devorantis.
7Et erit sicut somnium visionis nocturnaemultitudo omnium gentium, quae dimicant contra Ariel,et omnes, qui pugnant contra eam et contra munimenta eius et oppressores eius;
8Et sicut somniat esuriens, et ecce comedit,cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius;et sicut somniat sitiens, et ecce bibitet, postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit,et anima eius vacua est,sic erit multitudo omnium gentiumdimicantium contra montem Sion.
9Obstupescite et admiramini,excaecamini et caeci estote,inebriamini et non a vino,vacillate et non ab ebrietate.
10Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis,clausit oculos vestroset capita vestra operuit.
11Et erit vobis visio omnis sicut verba libri signati; quem cum dederintscienti litteras dicentes: “ Lege istum ”, respondebit: “ Non possum,signatus est enim ”.
12Et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei: “Lege ”, et respondebit: “ Nescio litteras ”.
13Et dixit Dominus:“ Eo quod appropinquat populus iste ore suoet labiis suis glorificat me,cor autem eius longe est a me,et est timor eorum erga mevelut mandatum hominum perceptum,
14ideo ecce ego addam ut admirationem faciampopulo huic miraculo grandi et stupendo:peribit sapientia sapientium eius,et prudentia prudentium eius abscondetur ”.
15Vae, qui profunde a Dominoconsilium abscondunt,quorum sunt in tenebris opera, et dicunt:“ Quis videt nos, et quis novit nos? ”.
16Perversa cogitatio vestra!Numquid quasi lutum reputabitur figulus,ut dicat opus factori suo:“ Non fecisti me ”;et figmentum dicat fictori suo:“ Non intellegis ”?
17Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in hortum,et hortus in saltum reputabitur?
18Et audient in die illa surdi verba libri,et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt.
19Et addent mites in Domino laetitiam,et pauperrimi hominum in Sancto Israel exsultabunt;
20quoniam defecit, qui praevalebat,consummatus est illusor,et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem,
21qui peccare faciebant homines in verboet arguentem in porta supplantabantet deiecerunt inanibus verbis iustum.
22Propter hoc haec dicit Dominusad domum Iacob, qui redemit Abraham:“ Non modo confundetur Iacob,nec modo vultus eius erubescet;
23sed, cum viderit opera manuum mearum,in medio sui sanctificabunt nomen meumet sanctificabunt Sanctum Iacobet Deum Israel pavebunt,
24et scient errantes spiritu sapientiam,et mussitatores discent doctrinam ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc