Isaiæ - 27

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566


1In die illa visitabit Dominusin gladio suo duro et forti et grandisuper Leviathan serpentem fugacemet super Leviathan serpentem tortuosumet occidet draconem, qui in mari est.
2In die illa vinea erit iucunda;cantate ei.
3Ego Dominus, qui servo eam;per singula momenta irrigabo eam.Ne forte visitetur contra eam,nocte et die servo eam.
4Indignatio non est mihi.Quis dabit mihi spinam et veprem?In proelio gradiar super eam,succendam eam pariter,
5nisi forte protectionem meam apprehendat,faciat pacem mecum,pacem faciat mecum.
6Diebus futuris radices mittet Iacob,florebit et germinabit Israel,et implebunt faciem orbis fructibus.
7Numquid iuxta plagam percutientis eum percussit eum?Aut, sicut occiduntur occisi eius, occisus est?
8In mensura punit eum deiciens eum,impellit in spiritu suo duro, tempore quo spirat eurus.
9Idcirco super hoc dimittetur iniquitas Iacob,et hic erit omnis fructus ablationis peccati eius:ut scilicet ponat omnes lapides altarissicut lapides calcis comminutos,ne exstent luci et thymiateria.
10Civitas enim munita desolata est,habitaculum derelictum et dimissum quasi desertum;ibi pascetur vitulus et ibi accubabitet consumet arbusta eius.
11In siccitate frondes illius conterentur;mulieres venient et comburent eas.Ipse enim non est populus sapiens,propterea non miserebitur eius, qui fecit eum,et, qui formavit eum, non parcet ei.
12Et erit: in die illa percutiet spicas Dominusa Flumine usque ad torrentem Aegypti;et vos congregabiminiunus et unus, filii Israel.
13Et erit: in die illa clangetur in tuba magna;et venient, qui perditi fuerant de terra Assyriorum,et qui eiecti erant in terra Aegypti,et adorabunt Dominumin monte sancto in Ierusalem.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc