Isaiæ - 25

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566


1Domine, Deus meus es tu;exaltabo te, confitebor no mini tuo,quoniam fecisti mirabilia,cogitationes antiquas, fideles, veraces.
2Quia posuisti civitatem in tumulum,urbem munitam in ruinam:arx superborum non amplius est civitas,in sempiternum non reaedificabitur.
3Super hoc glorificabit te populus fortis,civitas gentium robustarum timebit te;
4quia factus es fortitudo pauperi,fortitudo egeno in tribulatione sua,protectio a turbine,umbraculum ab aestu:spiritus enim robustorumquasi imber hiemalis.
5Sicut aestus in aridatumultum superborum humiliabis; sicut aestus in umbra nubiscanticum fortium reprimes.
6Et faciet Dominus exercituumomnibus populis in monte hocconvivium pinguium,convivium vini meri,pinguium medullatorum,vini deliquati.
7Et praecipitabit in monte istofaciem vinculi colligati super omnes populoset telam, quam orditus est super omnes nationes.
8Praecipitabit mortem in sempiternumet absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facieet opprobrium populi sui auferet de universa terra,quia Dominus locutus est.
9Et dicetur in die illa: “ Ecce Deus noster iste,exspectavimus eum, ut salvaret nos;iste Dominus, sustinuimus eum:exsultabimus et laetabimur in salutari eius.
10Quia requiescet manus Domini in monte isto ”.Et triturabitur Moab in loco suo,sicuti teruntur paleae in sterquilinio;
11et extendet manus suas in medio eius,sicut extendit natans ad natandum;et humiliabitur superbia eiuscum allisione manuum eius.
12Et firmum munimentum murorum tuorum evertit,deiecit, prostravit in terram usque ad pulverem.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc