Isaiæ - 21

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566


1Oraculum deserti maris.Sicut turbines per austrum transeuntes,de deserto venit, de terra horribili.
2Visio dura nuntiata est mihi:praedo praedatur,et vastator vastat.Ascende, Elam;obside, Media;omnem gemitum eius cessare feci.
3Propterea repleti sunt lumbi mei tremore,angustia possedit me sicut angustia parientis;corrui, cum audirem;conturbatus sum, cum viderem.
4Vacillat cor meum,pavor invadit me:crepusculum optatumposuit mihi in terrorem.
5Ponunt mensam,stragulum pandunt, comedunt, bibunt.Surgite, principes,ungite clipeum.
6Haec enim dixit mihi Dominus:“ Vade et pone speculatorem;quodcumque viderit, annuntiet.
7Si viderit currum, bigam equitum,ascensorem asini et ascensorem cameli,intueatur diligenter multo intuitu ”.
8Et clamavit speculator:“ Super specula, Domine,ego sum stans iugiter per diem,et super custodiam meamego sum stans totis noctibus.
9Ecce, huc venit agmen virorum,biga equitum ”.Et respondit et dixit:“ Cecidit, cecidit Babylon,et omnia sculptilia deorum eiuscontrita sunt in terram ”.
10Tritura mea et fili areae meae,quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel,annuntiavi vobis.
11Oraculum Duma.Ad me clamat ex Seir:“ Custos, quid de nocte?Custos, quid de nocte? ”.
12Dixit custos:“ Venit mane, sed etiam nox;si quaeritis, quaerite,revertimini, venite ”.
13Oraculum in solitudine.In saltu, in solitudine dormietis,turmae Dedanim.
14Occurrentes sitienti ferte aquam,qui habitatis terram Thema;cum panibus occurrite fugienti:
15a facie enim gladiorum fugerunt,a facie gladii nudati,a facie arcus extenti,a facie gravis proelii.
16Quoniam haec dicit Dominus ad me: “ Adhuc anno sicut anni mercennarii, etauferetur omnis gloria Cedar;
17et reliquiae numeri arcuum fortium filiorumCedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est ”.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc