Isaiæ - 15

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566


1Oraculum Moab.Quia nocte vastata est Ar moab, conticuit;quia nocte vastata est Cirmoab, conticuit.
2Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum;super Nabo et super Medaba Moab ululavit;in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba rasa.
3In triviis eius accincti sunt sacco;super tecta eius et in plateis eiusomnes ululant, prorumpunt in fletum.
4Clamat Hesebon et Eleale,usque Iasa auditur vox eorum;super hoc expediti Moab fremunt,anima eius fremit sibi.
5Cor meum super Moab clamat,vectes eius usque ad Segor, Eglatselisiam;per ascensum enim Luith flentes ascenduntet in via Oronaim clamorem contritionis levant.
6Aquae enim Nemrim desertae erunt,quia aruit herba, defecit germen,viror omnis interiit.
7Ideo supellectiles colligunt, copias divitiarum suastrans torrentem Salicum ducunt.
8Quoniam circuivit clamor terminum Moab;usque ad Eglaim ululatus eius,et usque ad Beerelim clamor eius.
9Quia aquae Dimon repletae sunt sanguine;ponam enim super Dimon additamentahis, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc