Isaiæ - 11

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566


1Et egredietur virga de stirpe Iesse,et flos de radice eius ascendet;
2et requiescet super eum spiritus Domini:spiritus sapientiae et intellectus,spiritus consilii et fortitudinis,spiritus scientiae et timoris Domini;
3et deliciae eius in timore Domini.Non secundum visionem oculorum iudicabitneque secundum auditum aurium decernet;
4sed iudicabit in iustitia paupereset decernet in aequitate pro mansuetis terrae;et percutiet terram virga oris suiet spiritu labiorum suorum interficiet impium.
5Et erit iustitia cingulum lumborum eius,et fides cinctorium renum eius.
6Habitabit lupus cum agno,et pardus cum haedo accubabit;vitulus et leo simul saginabuntur,et puer parvulus minabit eos.
7Vitula et ursus pascentur,simul accubabunt catuli eorum;et leo sicut bos comedet paleas.
8Et ludet infans ab uberesuper foramine aspidis;et in cavernam reguli,qui ablactatus fuerit, manum suam mittet.
9Non nocebunt et non occidentin universo monte sancto meo,quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt.
10In die illa radix Iessestat in signum populorum;ipsam gentes requirent,et erit sedes eius gloriosa.
11Et erit in die illa: rursus extendet Dominus manum suamad possidendum residuum populi sui,quod relictum erit ab Assyria et ab Aegyptoet a Phatros et ab Aethiopiaet ab Elam et a Sennaaret ab Emath et ab insulis maris;
12et levabit signum in nationeset congregabit profugos Israelet dispersos Iudae colliget a quattuor plagis terrae.
13Et auferetur zelus Ephraim,et hostes Iudae abscindentur;Ephraim non aemulabitur Iudam, et Iudas non pugnabit contra Ephraim.
14Et volabunt in umeros Philisthim ad mare,simul praedabuntur filios orientis:in Edom et Moab extendent manus suas,et filii Ammon oboedient eis.
15Et exsiccabit Dominus linguam maris Aegyptiet levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus suiet percutiet illud in septem rivos,ita ut transire faciat eos calceatos.
16Et erit via residuo populo meo,qui relinquetur ab Assyria,sicut fuit Israeli in die illa,qua ascendit de terra Aegypti.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc