1Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro homi nibus constituitur in his, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis;
2qui aeque condolere possit his, qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate
3et propter eam debet, quemadmodum et pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis.
4Nec quisquam sumit sibi illum honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam et Aaron.
5Sic et Christus non semetipsum glorificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: “ Filius meus es tu; ego hodie genui te ”;
6quemadmodum et in alio dicit: “ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.
7Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia,
8et quidem cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam;
9et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus sibi auctor salutis aeternae,
10appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech.
11De quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam segnes facti estis ad audiendum.
12Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut vos doceat aliquis elementa exordii sermonum Dei, et facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo.
13Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae, parvulus enim est;
14perfectorum autem est solidus cibus, eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
GenExLvNmDeutIosIudcRuth1 Re2 Re3 Re4 Re1 Par2 ParEsdNehTobIudtEsth1 Mach2 MachIobPsProvEccleCantSapEccliIsaIerLamBarEzDanOsIoelAmAbdIonMiNahHabSophAggZachMalMtMcLcIoActRom1Cor2CorGalEphPhilCol1 Thess2 Thess1 Tim2 TimTitPhilemHebrIac1 Pt2 Pt1 Io2 Io3 IoIudApoc