Ezechielis - 31

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748


1Et factum est in anno unde cimo, in tertio, una mensis, factum estverbum Domini ad me dicens:
2“ Fili hominis, dic pharaoni, regi Aegypti, etpompae eius:Cui similis factus es in magnitudine tua?
3Ecce abies, quasi cedrus in Libano,pulcher ramis et frondibus nemorosusexcelsusque altitudine,et inter nubes elevatum est cacumen eius;
4aquae nutrierunt illum,abyssus exaltavit eum,flumina eius manabantin circuitu radicum eius,et rivos suos emisitad universa ligna campi.
5Propterea elevata est altitudo eiussuper omnia ligna campi,et multiplicata sunt arbusta eius,et elevati sunt rami eiuspropter aquas multas.
6Cumque extendisset umbram suam,in ramis eius fecerunt nidosomnia volatilia caeli,et sub frondibus eius genueruntomnes bestiae campi,et sub umbra illius habitabatuniversa multitudo gentium;
7eratque pulcherrimus in magnitudine suaet in dilatatione arbustorum suorum,erat enim radix illiusiuxta aquas multas.
8Cedri non fuerunt pares illiin paradiso Dei;abietes non adaequaveruntramos eius,et platani non fueruntaequae frondibus illius;omne lignum paradisi Deinon est assimilatum illi et pulchritudini eius,
9quoniam speciosum feci eumet multis condensisque frondibus:et aemulata sunt eum omnia ligna Eden,quae erant in paradiso Dei.
10Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudineet dedit summitatem suam usque in nubes, et elevatum est cor eius in altitudinesua,
11tradam eum in manu potentis principis gentium; faciens faciet ei: iuxtaimpietatem eius eieci eum.
12Et succident illum alieni, violentissimi nationum;et proicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami eius, etconfringentur arbusta eius in universis voraginibus terrae, et recedent de umbraeius omnes populi terrae et relinquent eum.
13Super ruinam eius habitabuntomnia volatilia caeli,et in ramis eius eruntuniversae bestiae campi,
14ne eleventur in altitudine suaomnia ligna aquarum neque ponantsublimitatem suam inter nubes necstent apud eas in sublimitate suaomnia, quae irrigantur aquis, quiaomnes traditi sunt in mortemad inferiora terrae,in medio filiorum hominum,ad eos, qui descendunt in lacum.
15Haec dicit Dominus Deus: In die, quando descendit ad inferos, induxi luctum,operui propter eum abyssum et prohibui flumina eius et coercui aquas multas;obscuravi super eum Libanum, et omnia ligna agri concussa sunt.
16A sonituruinae eius commovi gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his, quidescendebant in lacum; et consolata sunt in inferioribus terrae omnia lignaEden, egregia atque praeclara in Libano, universa, quae irrigabantur aquis.
17Nam et ipsi cum eo descenderunt ad infernum ad interfectos gladio etauxiliatores eius, qui sederant sub umbra eius in medio nationum.
18Cui assimilatus es, o inclite atque sublimis inter ligna Eden? Et eccedeductus es cum lignis Eden ad inferiora terrae; in medio incircumcisorumdormies cum his, qui interfecti sunt gladio. Ipse est pharao et omnis pompa eius”, dicit Dominus Deus.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc