Ecclesiasticus - 50

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051


1Simon, Oniae filius, sacerdos magnus,qui in vita sua suffulsit domumet in diebus suis corroboravit templum.
2Templi etiam altitudo ab ipso fundata est,substructura elata parietis templi.
3In diebus ipsius excisa est piscina aquarum,lacus, quasi maris superficies eius.
4Qui curavit gentem suam a latroneet firmavit eam ab obsidione.
5Quam gloriosus apparuit, cum prospiceret e tabernaculoin egressu domus velamenti!
6Quasi stella matutina in medio nebulaeet quasi luna plena in diebus festi
7et quasi sol refulgens super templum Dei.
8Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriaeet quasi flos rosarum in diebus verniset quasi lilia, quae sunt in transitu aquae,et quasi flos Libani in diebus aestatis;
9quasi ignis effulgens et tus ardens in igne,
10quasi vas auri solidumornatum omni lapide pretioso,
11quasi oliva pullulans fructibuset cupressus in nubes se extollens,in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum in consummationemmagnificentiae.
12In ascensu altaris sancti,cum gloriam daret peribolo sanctuarii
13et acciperet partes de manu sacerdotum,et ipse stans iuxta aram,et circa illum corona fratrum,quasi plantatio cedri in monte Libano,
14sic circa illum steterunt quasi rami palmaeomnes filii Aaron in gloria sua.
15Oblatio autem Domini in manibus ipsorumcoram omni synagoga Israel,et consummatione fungens in ara,ordinans oblationem Omnipotentis.
16Porrexit manum suam in libationeet libavit de sanguine uvae;
17effudit in fundamento altarisodorem divinum excelso Principi.
18Tunc exclamaverunt filii Aaron,in tubis productilibus sonueruntet auditam fecerunt vocem magnamin memoriam coram Deo altissimo.
19Tunc omnis populus simul properaveruntet ceciderunt in faciem super terramadorare Dominum Deum suumet dare preces omnipotenti Deo excelso.
20Et laudaverunt psallentes in vocibus suis,et magnus resonabat cantus suavitatis plenus.
21Et rogavit populus Dominum excelsum in prece coram Misericorde,usque dum perfectus est honor Domini;et munus suum perfecerunt.
22Tunc descendens manus suas extulitin omnem congregationem filiorum Israeldare benedictionem Domini in labiis suiset in nomine ipsius gloriari;
23et iteraverunt adorationem suam,ut acciperent benedictionem Altissimi.
24Et nunc benedicite Deum omnium,qui magna facit in omni terra,exaltans dies nostros a ventre matris nostraeet faciens nobiscum secundum suam misericordiam.
25Det nobis iucunditatem cordiset fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos;
26credere Israel nobiscum esse Dei misericordiam,ut liberet nos in diebus nostris.
27Duas gentes odit anima mea,tertia autem non est quidem gens:
28qui sedent in monte Seir et Philisthimet stultus populus, qui habitat in Sichimis.
29Doctrinam sapientiae et disciplinaescripsit in codice isto Iesus filius Sirach, Ierosolymita,qui effudit sapientiam de corde suo.
30Beatus, qui in istis versatur sermonibus;qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.
31Si enim haec fecerit, ad omnia valebit,quia timor Domini vestigium eius est.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc