Ecclesiasticus - 49

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051


1Memoria Iosiae in compositionem odorisfacta opere pigmentarii;
2in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoriaet ut musica in convivio vini.
3Ipse est directus divinitus in paenitentia gentiset tulit abominationes impietatis;
4et gubernavit ad Dominum cor suumet in diebus peccatorum corroboravit pietatem.
5Praeter David et Ezechiam et Iosiam,omnes peccatum commiserunt;
6nam reliquerunt legem Altissimi reges Iudaeet contempserunt timorem Dei;
7dederunt enim regnum suum aliiset gloriam suam alienae genti;
8incenderunt electam sanctuarii civitatemet desertas fecerunt vias ipsius in manu Ieremiae.
9Nam male tractaverunt illum,ipse autem a ventre matris consecratus est prophetaevertere et eruere et perdereet iterum aedificare et plantare et renovare.
10Ezechiel, qui vidit visionem gloriae,quam ostendit illi in curru cherubim.
11Nam et commemoratus est inimicorum in imbreet benefacere illis, qui ostenderunt rectas vias.
12Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo;nam corroboraverunt Iacobet redemerunt eos in fide virtutis.
13Quomodo amplificemus Zorobabel?Nam et ipse quasi signum in dextera manu;
14sic et Iesua filius Iosedec.Qui in diebus suis aedificaverunt domumet exaltaverunt templum sanctum Dominoparatum in gloriam sempiternam.
15Et Nehemias: in memoria multi temporis,qui erexit nobis muros eversoset stare fecit portas et seras;qui erexit domos nostras.
16Nemo creatus est in terra qualis Henoch;nam et ipse assumptus est a terra.
17Neque ut Ioseph natus est homo,princeps fratrum, firmamentum gentis;
18et ossa ipsius visitata suntet post mortem prophetaverunt.
19Seth et Sem apud homines gloriam adepti suntet super omnem animam in origine Adam.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc