Ecclesiasticus - 48

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051


1Et surrexit Elias propheta quasi ignis,et verbum ipsius quasi facula ardebat.
2Qui induxit in illos famemet zelo suo paucos fecit eos.
3Verbo Domini continuit caelumet deiecit de caelo ignem ter.
4Quam amplificatus es, Elias, in mirabilibus tuis!Et quis potest similiter gloriari tibi?
5Qui suscitasti mortuum de sorte mortisab inferis in verbo Domini.
6Qui deiecisti reges ad perniciemet gloriosos de lecto suoet confregisti facile potentiam ipsorum;
7qui audis in Sinai indiciumet in Horeb iudicia vindictae.
8Qui ungis reges ad retributionemet prophetas facis successores post te;
9qui receptus es in turbine igniset in curru equorum igneorum;
10qui scriptus es paratus in temporalenire iracundiam Domini ante furorem,convertere cor patris ad filiumet restituere tribus Iacob.
11Beati sunt, qui te videruntet in amicitia tua dormierunt!
12Nam et nos vita quidem vivemus,post mortem autem non erit tale nomen nostrum.
13Elias quidem in turbine tectus est,et in Eliseo completus est spiritus eius.In diebus suis non pertimuit principem,et potentia nemo vicit illum;
14nec superavit illum verbum aliquod,et mortuum prophetavit corpus eius.
15In vita sua fecit monstraet in morte mirabilia operatus est.
16In omnibus istis non paenituit populum,et non recesserunt a peccatis suis,usque dum eiecti sunt de terra suaet dispersi sunt in omnem terram;
17et relicta est gens perpauca,et princeps in domo David.
18Quidam ipsorum fecerunt, quod placeret Deo;alii autem multiplicaverunt peccata.
19Ezechias munivit civitatem suamet induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupemet aedificavit ad aquam puteum.
20In diebus ipsius ascendit Sennacheribet misit Rabsacen et discessit,et sustulit manum suam in Sionet superbus factus est in exaltatione sua.
21Tunc mota sunt corda et manus ipsorum,et doluerunt quasi parturientes mulieres
22et invocaverunt Dominum misericordemet expandentes manus suas extulerunt ad eum,et Sanctus audivit cito vocem ipsorum.
23Non est commemoratus peccatorum illorumneque dedit illos inimicis suis,sed purgavit eos in manu Isaiae sancti prophetae;
24percussit castra Assyriorumet contrivit illos angelus eius.
25Nam fecit Ezechias quod placuit Deoet fortiter ivit in via David patris sui,quam mandavit illi Isaias propheta, magnus et fidelis in visione sua.
26In diebus ipsius retro rediit sol,et addidit regi vitam.
27Spiritu magno vidit ultimaet consolatus est lugentes in Sion;usque in sempiternum ostendit futura
28et abscondita, antequam evenirent.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc