Ecclesiasticus - 47

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051


1Post hunc surrexit Nathanpropheta in diebus David.
2Et quasi adeps separatus a sacrificio salutari,sic David a filiis Israel.
3Cum leonibus lusit quasi cum agniset in ursis similiter fecit, sicut in agnis ovium.
4In iuventute sua numquid non occidit gigantemet abstulit opprobrium de gente?
5In agitando manu fundamdeiecit exsultationem Goliath.
6Nam invocavit Dominum altissimum,et dedit in dextera eius virtutemtollere hominem fortem in belloet exaltare cornu gentis suae.
7Sic de decem milibus glorificaverunt eumet laudaverunt eum in benedictionibus Domini,in offerendo illi coronam gloriae.
8Contrivit enim inimicos undiqueet humiliavit Philisthim contrarios,usque in hodiernum diem contrivit cornu ipsorum.
9In omni opere suo dedit confessionemSancto et Excelso in verbo gloriae;
10de omni corde suo laudavit Dominumet dilexit Deum, qui fecit illum.
11Et stare fecit cantores contra altareet in sono eorum dulces fecit modos.
12Dedit in celebrationibus decuset ornavit tempora usque ad consummationem anni,dum laudarent nomen sanctum Domini,et ante mane resonaret sanctuarium.
13Dominus purgavit peccata ipsiuset exaltavit in aeternum cornu eius et dedit illi testamentum regniet sedem gloriae in Israel.
14Post ipsum surrexit filius sensatus,et propter illum habitavit in securitate.
15Salomon imperavit in diebus pacis;cui Deus requiem dedit in circuitu,ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctuarium in sempiternum.Quemadmodum eruditus es in iuventute tua
16et impletus es quasi flumensapientia!Terram retexit anima tua,
17et replesti eam in comparationibus aenigmatum.Ad insulas longe divulgatum est nomen tuum,et dilectus es in pace tua.
18In cantilenis et proverbiiset comparationibus et interpretationibuste miratae sunt terrae.
19In nomine Domini Dei,cui est cognomen Deus Israel,
20collegisti quasi orichalcum aurumet ut plumbum cumulasti argentum.
21Sed reclinasti femora tua mulieribus,subiugatus es in corpore tuo.
22Dedisti maculam in gloria tuaet profanasti semen tuum,inducens iracundiam ad liberos tuoset ingemiscere faciens super stultitia tua,
23ut fieret imperium bipartitum,et ex Ephraim inciperet imperium infidele.
24Deus autem non derelinquet misericordiam suamet non corrumpet nec delebit verba suaneque perdet a stirpe nepotes electi suiet semen eius, qui diligit Dominum, non corrumpet.
25Dedit autem reliquum Iacobet David de ipso stirpem.
26Et finem habuit Salomon cum patribus suis
27et dereliquit post se de semine suogentis stultitiam
28et imminutum prudentia,Roboam, qui avertit gentem consilio suo.
29Et Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israelet dedit viam peccandi Ephraim;et plurima redundaverunt peccata ipsorum valde,
30ita ut expelleret illos a terra sua.
31Et exquisierunt omnes nequitias,usque dum perveniret super illos vindicta.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc