Ecclesiasticus - 46

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051


1Fortis in bello Iesus filius Nun,successor Moysi in prophetis,qui fuit secundum nomen suum
2maximus in salutem electorum Dei,qui vindicet in insurgentes hostes,ut heredem faciat Israel.
3Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suaset iactando contra civitatem acinacem!
4Quis ante illum restitit?Nam bella Domini ipse perduxit.
5An non in manu eius impeditus est sol,et una dies facta est quasi duo?
6Invocavit Altissimum potentemin oppugnando inimicos undique;et audivit illum magnus Dominusin saxis grandinis virtutis valde fortis.
7Impetum fecit contra gentem hostilemet in descensu perdidit contrarios,
8ut cognoscant gentes armaturam eius,quia contra Deum bellum eorum est:etenim secutus est a tergo Potentis.
9Et in diebus Moysi misericordiam fecit,ipse et Chaleb filius Iephonne,stare contra congregationem,prohibere gentem a peccatiset perfringere murmur malitiae.
10Ideo et ipsi duo liberati sunta numero sescentorum milium peditum,ut inducerent illos in hereditatem,in terram, quae manat lac et mel.
11Et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem,et usque in senectutem permansit illi,ut ascenderet in excelsum terrae locum;et semen ipsius obtinuit hereditatem,
12ut viderent omnes filii Israelquia bonum est obsequi Domino.
13Et iudices singuli suo nomine,quorum non est corruptum cor,qui non aversi sunt a Domino:
14sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo,
15et nomen eorum renovetfiliis illorum sanctorum virorum.
16Dilectus a Domino suo Samuelpropheta Domini instituit imperiumet unxit principes in gente sua.
17In lege Domini congregationem iudicavit,et visitavit Deus Iacob,et in fide sua probatus est propheta;
18et cognitus est in verbis suis fidelis in visione.
19Et invocavit Dominum omnipotentem,in oppugnando hostes circumstantes undique,in oblatione agni lactentis.
20Et intonuit de caelo Dominuset in sonitu magno auditam fecit vocem suam
21et contrivit principes Tyriorumet omnes duces Philisthim.
22Et ante tempus dormitionis aeternaetestimonium praebuit in conspectu Domini et christi eius:“ Pecunias et usque ad calceamentaab omni carne non accepi ”;et non accusavit illum homo.
23Et, postquam dormivit, prophetavitet notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suaeet exaltavit vocem suam de terra in prophetiaad delendam impietatem gentis.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc