Ecclesiasticus - 42

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051


1et ab iteratione sermonis audituset a revelatione sermonis absconditi.Et eris vere sine confusioneet invenies gratiam in conspectu omnium hominum.Ne pro his omnibus confundaris,ne accipias personam, ut delinquas:
2de lege Altissimi et testamentoet de iudicio, iustificans impium,
3de ratione sociorum et viatorumet de datione hereditatis alienorum,
4de aequalitate staterae et ponderum,de acquisitione multorum et paucorum,
5de pretio emptionis negotiatorumet de multa disciplina filiorumet servo pessimo latus sanguinare.
6Super mulierem nequam bonum est signum;
7ubi manus multae sunt, claudeet, quodcumque trades, numera et appende:datum vero et acceptum omne describe.
8De disciplina insensati et fatuiet de seniore, qui iudicatur de fornicatione;et eris eruditus in veritateet probatus in conspectu omnium vivorum.
9Filia patri est abscondita vigilia,et sollicitudo eius aufert somnum:in adulescentia sua, ne forte adulta efficiatur,viro nuptum locata, ne odibilis fiat;
10ne quando polluatur in virginitate suaet in paternis suis gravida inveniatur;ne forte viro desponsata transgrediaturaut, cum eo commorata, ne sterilis inveniatur.
11Super filiam immodestam confirma custodiam,ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis,in detractionem in civitate et obiectionem plebis,et confundat te in multitudine populi.
12Omni homini ne det speciemet in medio mulierum non commoretur;
13de vestimentis enim procedit tinea,et a muliere iniquitas mulieris.
14Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens,et mulier confundens in opprobrium.
15Memor ero igitur operum Dominiet, quae vidi, annuntiabo:in sermonibus Domini opera eius,et factum est in voluntate sua iudicium.
16Sol illuminans per omnia respexit,et gloria Domini plenum est opus eius.
17Non valent sancti Dominienarrare omnia mirabilia eius.Confirmavit Dominus exercitus suosstabiliri coram gloria sua.
18Abyssum et cor hominum investigavitet in astutia eorum excogitavit.
19Cognovit enim Dominus omnem scientiamet inspexit in signum aeviannuntians, quae praeterierunt et quae superventura sunt,et revelans vestigia occultorum.
20Non praeterit illum omnis cogitatus,et non abscondit se ab eo ullus sermo.
21Magnalia sapientiae suae ordinavit,unicus est ante saeculum et usque in saeculum;neque augetur
22neque minuituret non eget alicuius consilio.
23Quam desiderabilia omnia opera eius,et tamquam scintilla spectatu!
24Omnia haec vivunt et manent in saeculum,et in omni necessitate omnia obaudiunt ei;
25omnia duplicia, unum contra unum,et non fecit quidquam deficiens.
26Alterum alterius confirmat bonum;et quis satiabitur videns gloriam eius?
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc