Ecclesiasticus - 39

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051


1Qui autem accommodat animam suam ad timorem Deiet in lege Altissimi meditatur,sapientiam omnium antiquorum exquiretet in prophetiis vacabit.
2Narrationem virorum nominatorum conservabitet in versutias parabolarum simul introibit.
3Occulta proverbiorum exquiretet in absconditis parabolarum conversabitur.
4In medio magnatorum ministrabitet in conspectu principum apparebit.
5In terram alienigenarum gentium pertransiet;bona enim et mala in hominibus tentabit.
6Cor suum tradet ad vigilandum dilucuload Dominum, qui fecit illum,et in conspectu Altissimi deprecabitur.
7Aperiet os suum in orationeet pro delictis suis deprecabitur.
8Si enim Dominus magnus voluerit,spiritu intellegentiae replebitur.
9Ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suaeet in oratione confitebitur Domino.
10Et ipse diriget consilium et disciplinamet in absconditis eius considerabit.
11Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suaeet in lege testamenti Domini gloriabitur.
12Collaudabunt multi sapientiam eius,et usque in saeculum non delebitur.
13Non recedet memoria eius,et nomen eius requiretur a generatione in generationem;
14sapientiam eius enarrabunt gentes,et laudem eius enuntiabit ecclesia.
15Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille,et, si requieverit, proderit sibi.
16Adhuc meditabor et enarrabo;ut luna die duodecimo repletus sum.
17Obaudite me, filii pii,et quasi rosa plantata super rivos aquarum florebit caro vestra;
18quasi libanus odorem suavitatis habete,
19florete flores quasi lilium.Date vocem et collaudate canticumet benedicite Dominum in omnibus operibus suis.
20Date nomini eius magnificentiamet confitemini illi in laudatione eiuset in canticis labiorum et citharis;et sic dicetis in confessione:
21“ Opera Domini universa bona valde,et omne, quod praecepit, tempore suo erit! ”.Non est dicere: “ Quid est hoc? ” aut “ Ad quid istud? ”;omnia enim in tempore suo conquirentur.
22In verbo eius stetit aqua sicut congeries,et in sermone oris illius exceptoria aquarum;
23quoniam in praecepto ipsius placor fit,et non est minoratio in salutare ipsius.
24Opera omnis carnis coram illo,et non est quidquam absconditum ab oculis eius.
25A saeculo usque in saeculum respicit,et nihil est mirabile in conspectu eius.
26Non est dicere: “ Quid est hoc! ” aut “ Ad quid istud? ”;omnia enim in usum suum creata sunt.
27Benedictio illius quasi fluvius inundavit
28et sicut cataclysmus aridam inebriavit.Sic ira ipsius gentes, quae non exquisierunt eum, disperdet,
29quomodo convertit aquas in salsuginem.Viae illius sanctis directae sunt;sic peccatoribus offensiones in ira eius.
30Bona bonis creata sunt ab initio,sic peccatoribus bona et mala.
31Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum,sal, lac et panis similagineus et mel et sanguis uvae et oleum et vestimentum:
32haec omnia sanctis in bona,sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.
33Sunt spiritus, qui ad vindictam creati suntet in furore suo confirmaverunt tormenta sua;
34in tempore consummationis effundent virtutemet furorem eius, qui fecit illos, placabunt:
35ignis, grando, fames et mors,omnia haec ad vindictam creata sunt;
36bestiarum dentes et scorpii et serpenteset romphaea vindicans in exterminium impios:
37in mandatis eius gaudebuntet super terram in necessitates praeparabunturet in temporibus suis non praeterient verbum.
38Propterea ab initio confirmatuset consiliatus sum et cogitavi et scriptis mandavi:
39“ Opera Domini omnia bona,et omnem usum hora sua subministrabit ”.
40Non est dicere: “ Hoc illo nequius est ”:omnia enim in tempore suo comprobabuntur.
41Et nunc in omni corde et ore collaudateet benedicite nomen Domini.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc