Ecclesiasticus - 35

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051


1Qui conservat legem, multiplicat oblationes:
2sacrificium salutare est attendere mandatis.
3
4Qui retribuit gratiam, offert similaginem,et, qui facit eleemosynam, offert sacrificium laudis.
5Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate,et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia.
6Non apparebis ante conspectum Domini vacuus:
7haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt.
8Oblatio iusti impinguat altare,et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi;
9sacrificium iusti acceptum est,et memoriam eius non obliviscetur Dominus.
10Bono oculo gloriam redde Deoet non minuas primitias manuum tuarum;
11in omni dato hilarem fac vultum tuumet in exsultatione sanctifica decimas tuas;
12da Altissimo secundum datum eiuset in bono oculo ad inventionem facito manuum tuarum,
13quoniam Dominus retribuens estet septies tantum reddet tibi.
14Noli offerre munera prava,non enim suscipiet illa;
15et noli confidere in sacrificio iniusto,quoniam Dominus iudex est,et non est apud illum gloria personae.
16Non accipiet personam in pauperemet deprecationem laesi exaudiet.
17Non despiciet preces pupillinec viduam, si effundat loquelam gemitus.
18Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt,et exclamatio eius super deducentem eas?
19A maxilla enim ascendunt usque ad caelum,et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
20Qui adorat Deum, in beneplacito suscipietur,et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.
21Oratio humilis nubes penetrabitet, donec propinquet, non consolabitur;et non discedet, donec Altissimus aspiciat,et iudex iustus faciat iudicium.
22Et Dominus non tardabit,et Fortissimus non habebit in illis patientiam,donec contribulet dorsum crudelium
23et gentibus reddet vindictam,donec tollat multitudinem superborumet sceptra iniquorum contribulet,
24donec reddat hominibus secundum actus suoset opera Adae secundum praesumptionem illius,
25donec iudicet iudicium plebis suaeet oblectabit istos misericordia sua.
26Speciosa misericordia in tempore tribulationis,quasi nubes pluviae in tempore siccitatis.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc