Ecclesiasticus - 32

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051


1Rectorem te posuerunt? Noli extolli:esto in illis quasi unus ex ipsis.
2Curam illorum habe et sic consideet omni cura tua explicita recumbe,
3ut laeteris propter illoset decentiae gratia accipias coronamet dignationem consequaris corrogationis.
4Loquere, maior natu: decet enim te
5primum verbum in diligenti scientia;et non impedias musicam.
6Ubi convivium, non effundas sermonemet importune noli extolli in sapientia tua.
7Gemmula carbunculi in ornamento auri,et concentus musicorum in convivio vini;
8sicut in fabricatione aurea signum est smaragdi,sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino.
9Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
10Adulescens, loquere in tua causa vix;
11bis, si interrogatus fueris.
12Recapitula sermonem, in paucis multa;esto quasi scius et simul tacens.
13In medio magnatorum non praesumaset, ubi sunt senes, non multum loquaris.
14Ante tonitruum praeibit coruscatio,et ante verecundum praeibit gratia.
15Et hora surgendi non te trices;praecurre autem prior in domum tuamet illic avocare et illic lude
16et age conceptiones tuaset noli peccare in verbo superbo.
17Et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit teet inebriantem te ab omnibus bonis suis.
18Qui timet Dominum, excipiet doctrinam;et, qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem.
19Qui quaerit legem, replebitur ab ea; et, qui insidiose agit, scandalizabiturin ea.
20Qui timent Dominum, invenient iudicium iustumet iustitias quasi lumen accendent.
21Peccator homo vitabit correptionemet secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
22Vir consilii non despiciet intellegentiam;alienus et superbus non pertimescet timorem.
23
24Fili, sine consilio nihil faciaset post factum non paenitebis.
25In via ruinae non easet non offendes bis in lapides;ne credas te viae inexploratae,ne ponas animae tuae scandalum.
26Et a filiis tuis caveet a domesticis tuis attende.
27In omni opere tuo confide animae tuae:haec est enim conservatio mandatorum.
28Qui credit legi, attendit mandatis;et, qui confidit in Domino, non minorabitur.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc