Ecclesiasticus - 18

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051


1Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul.Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum.
2Quis sufficit enarrare opera illius?
3Et quis investigabit magnalia eius?
4Virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit?Aut quis adiciet enarrare misericordiam eius?
5Non est minuere neque adicerenec est invenire magnalia Dei;
6cum consummaverit homo, tunc incipietet, cum quieverit, aporiabitur.
7Quid est homo, quis defectus, et quae est utilitas illius?Et quid est bonum, aut quid nequam illius?
8Numerus dierum hominum ut multum centum anni,quasi gutta aquae maris deputati sunt,et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi.
9Propter hoc patiens est Deus in illiset effundit super eos misericordiam suam.
10Vidit praesumptionem cordis eorum, quoniam mala est;et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.
11Ideo adimplevit propitiationem suam in illiset ostendit eis viam aequitatis.
12Miseratio hominis circa proximum suum,misericordia autem Dei super omnem carnem.
13Qui reprehendit, docet et eruditquasi pastor dirigens gregem suum.
14Miseretur excipientibus doctrinam miserationiset festinantibus in iudiciis eius.
15Fili, in bonis non des querelamet in omni dato non des tristitiam verbi mali.
16Nonne ardorem refrigerabit ros?Sic et verbum melius quam datum.
17Nonne ecce verbum super datum bonum?Sed utraque cum homine gratioso.
18Stultus acriter improperabit,et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
19Ante iudicium para advocatum tibiet, antequam loquaris, disce.
20Ante languorem adhibe medicinamet ante iudicium interroga teipsumet in hora visitationis invenies propitiationem.
21Ante languorem humilia teet in tempore peccati ostende conversionem tuam.
22Non sinas te impediri reddere votum tempore opportunoet ne tardes usque ad mortem iustificari,quoniam merces Dei manet in aeternum.
23Ante votum praepara animam tuamet noli esse quasi homo, qui tentat Dominum.
24Memento irae in die consummationiset, suo tempore, retributionis in conversione faciei.
25Memento famis in tempore abundantiaeet necessitatum paupertatis in die divitiarum.
26A mane usque ad vesperam mutatur tempus,et haec omnia citata in oculis Dei.
27Homo sapiens in omnibus metuetet in diebus delictorum cavebit a malitia.
28Omnis astutus agnoscit sapientiamet invenienti eam dabit confessionem.
29Sensati in verbis et ipsi sapienter egeruntet intellexerunt veritatem et iustitiamet effuderunt tamquam pluviam proverbia et iudicia.
30De continentia animae.Post concupiscentias tuas non easet a voluptatibus tuis te contine;
31si praestes animae tuae beneplacitum concupiscentiae,faciet te in gaudium inimicis tuis.
32Ne oblecteris in multa epulatione;duplex enim portio est paupertas illius.
33Ne fueris ganeo et potator,cum nihil tibi est in sacculo:eris enim invidus vitae tuae.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc