Ecclesiasticus - 16

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051


1Ne iucunderis in filiis impiis; si multiplicentur, non oblecteris superipsos,si non est timor Dei cum illis.
2Non credas vitae illorumet ne respexeris in labores eorum.
3Melior est enim unus timens Deumquam mille filii impii;
4et potius est mori sine filiisquam relinquere filios impios.
5Ab uno sensato inhabitabitur patria,tribus autem impiorum deseretur.
6Multa talia vidit oculus meus,et fortiora horum audivit auris mea.
7In synagoga peccantium exardebit ignis,et in gente incredibili exardescet ira.
8Non exoraverunt eum antiqui gigantes,qui rebelles fuerunt confidentes suae virtuti.
9Et non pepercit accolis Lotet exsecratus est eos prae superbia verbi illorum;
10non misertus est gentis anathematis,qui depulsi sunt in peccatis suis.
11Et sicut sescenta milia peditum,qui congregati sunt in duritia cordis sui;et, si unus fuisset cervicatus,mirum si fuisset immunis:
12misericordia enim et ira est cum illo,sustinens, exorabilis et effundens iram.
13ecundum multam misericordiam suam, sic et correptio illius:hominem secundum opera sua iudicat.
14Non effugiet in rapina peccator,et non irrita erit sustinentia iusti.
15Omni misericordiae erit merces:unusquisque secundum meritum operum suorum inveniet coram seet secundum intellectum peregrinationis ipsius.Dominus induravit cor pharaonis, ne agnosceret illum,ut opera sua innotescerent sub caelo.Misericordia eius apparuit omnibus creaturis eius,lucem suam et tenebras dispertiit filiis hominum.
16Non dicas: “ A Deo abscondar!Et, ex summo quis mei memorabitur?
17In populo magno non agnoscar;quae est enim anima mea in tam immensa creatura? ”.
18Ecce caelum et caeli caelorum,abyssus et universa terra et quae in eis sunt,in visitatione illius commovebuntur;
19montes simul et colles et fundamenta terrae,cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
20Et in omnibus his non apponet cor,etenim omne cor intellegitur ab illo.
21Et vias illius quis intellegitet procellam, quam nec oculus videbit hominis?
22Nam plurima illius opera sunt in absconsis,et opera iustitiae eius quis enuntiabit, aut quis sustinebit?Longe enim est decretum,et interrogatio omnium in consummatione est.
23Qui minoratur corde, cogitat ista,et vir imprudens et errans cogitat stulta.
24Audi me, fili, et disce prudentiam sensus,
25et dicam in aequitate disciplinamet scrutabor enarrare sapientiam;et in verbis meis attende in corde tuo.Edico in aequitate spiritus virtutes,quas posuit Deus in opera sua ab initio,et in veritate enuntio scientiam eius.
26Quando creavit Deus opera sua ab initioet ab institutione ipsorum distinxit partes illorum,
27ornavit in aeternum opera illorumet dominatum eorum in generationibus suis.Nec esurierunt nec laboraveruntet non destiterunt ab operibus suis.
28Unusquisque proximum sibi non angustiavit,
29et usque in aeternum non erunt incredibiles verbo illius.
30Post haec Deus in terram respexitet complevit illam bonis suis;
31anima omnis vitalis cooperuit faciem ipsius,et in ipsam iterum reversio illorum.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc