Ecclesiasticus - 14

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051


1Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suoet non est stimulatus in tristitia delicti.
2Felix, quem non condemnat anima sua,et non excidit a spe sua.
3Viro tenaci sine ratione est substantia;et homini livido ad quid aurum?
4Qui denegat animo suo iniuste, aliis congregat,et in bonis illius alius luxuriabitur.
5Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit?Et non iucundabitur in bonis suis.
6Qui sibi invidet, nihil est illo nequius;et haec redditio est malitiae illius.
7Et, si bene fecerit, ignoranter et non volens facitet in novissimo manifestat malitiam suam.
8Nequam est oculus lividiet avertens faciem suam et despiciens animas.
9Insatiabilis oculus cupidi in parte non satiabitur,donec consumat arefaciens animam suam.
10Oculus malus lividus irruit in panemet neglegens est mensae suae.
11Fili, si habes, benefac tecumet Deo dignas oblationes offer.
12Memor esto quoniam mors non tardat,et decretum inferorum quia non demonstratum est tibi;decretum enim huius mundi: morte morietur.
13Ante mortem benefac amico tuoet secundum vires tuas exporrigens da ei.
14Non defrauderis a bono diei,et particula desiderii boni non te praetereat.
15Nonne aliis relinques res dolore partaset labores tuos in divisione sortis?
16Da et accipe et oblecta animam tuam;
17ante obitum tuum operare iustitiam,quoniam non est apud inferos quaerere voluptates.
18Omnis caro sicut vestimentum veterascetet sicut folium fructificans in arbore viridi:alia generantur, et alia deiciuntur;
19sic generatio carnis et sanguinis:alia finitur, et alia nascitur.
20Omne opus corruptibile in fine deficiet,et, qui illud operatur, ibit cum illo;
21et omne opus electum iustificabitur,et, qui operatur illud, honorabitur in illo.
22Beatus vir, qui in sapientia morabituret qui in iustitia sua meditabituret in sensu cogitabit circumspectionem Dei;
23qui excogitat vias illius in corde suoet in absconditis suis intellegens,vadens post illam quasi investigatoret in viis illius consistens;
24qui respicit per fenestras illiuset in ianuis illius audiens;
25qui requiescit iuxta domum illiuset in parietibus illius figens palum,statuet casulam suam ad manus illiuset requiescet in deversorio bonorum per aevum.
26Statuet filios suos sub tegmine illiuset sub ramis eius morabitur;
27protegetur sub tegmine illius a fervoreet in gloria eius requiescet.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc