Canticum Canticorum - 6

12345678


1Quo abiit dilectus tuus,o pulcherrima mulierum?Quo declinavit dilectus tuus,et quaeremus eum tecum?
2Dilectus meus descendit in hortum suumad areolam aromatum,ut pascatur in hortiset lilia colligat.
3Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,qui pascitur inter lilia.
4Pulchra es, amica mea, sicut Thersa,decora sicut Ierusalem,terribilis ut castrorum acies ordinata.
5Averte oculos tuos a me,quia ipsi me conturbant.Capilli tui sicut grex caprarum,quae descenderunt de Galaad.
6Dentes tui sicut grex ovium,quae ascenderunt de lavacro:omnes gemellis fetibus,et sterilis non est in eis.
7Sicut fragmen mali punici, sic genae tuaeper velamen tuum.
8Sexaginta sunt reginae,et octoginta concubinae,et adulescentularum non est numerus;
9una est columba mea, perfecta mea,una est matri suae,electa genetrici suae.Viderunt eam filiae et beatissimam praedicaverunt;reginae et concubinae, et laudaverunt eam:
10“ Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens,pulchra ut luna,electa ut sol,terribilis ut castrorum acies ordinata? ”.
11Descendi in hortum nucum,ut viderem poma convalliumet inspicerem, si floruisset vinea,et germinassent mala punica.
12Non advertit animus meus,cum posuit me in quadrigas principis populi mei.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc