Baruch - 5

123456


1Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuaeet indue te decore eius,quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum.
2Circumda te diploide iustitiae, quae a Deo est,et impone mitram capiti tuo gloriae Aeterni.
3Deus enim ostendet omni, quod sub caelo est,splendorem tuum.
4Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum:Pax iustitiae et Gloria culturae Dei.
5Surge, Ierusalem, et sta in excelsoet circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuosa solis ortu usque ad occasumverbo Sancti, gaudentes in memoria Dei.
6Exierunt enim abs te pedites abducti ab inimicis;inducet autem illos ad teportatos cum gloria sicut thronum regni;
7constituit enim Deus humiliareomnem montem excelsum et rupes perenneset convalles implere ad aequalitatem terrae,ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei.
8Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatisIsrael ex praecepto Dei.
9Praeibit enim Deus Israel cum laetitiain lumine maiestatis suae,cum misericordia et iustitia,quae est ab ipso.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc