Amos - 6

123456789


1Vae, qui tranquilli sunt in Sionet confidunt in monte Samariae;designati primitiae populorum,ad quos venit domus Israel!
2Transite in Chalanne et videte;et ite inde in Emath magnamet descendite in Geth Palaestinorum.Numquid meliores regnis istis vos,aut latior terminus eorum termino vestro est?
3Qui removetis diem malumet appropinquare facitis solium violentiae.
4Qui dormiunt in lectis eburneis,recumbentes in stratis suis,comedentes agnos de gregeet vitulos de medio armenti;
5canentes ad vocem psalterii,sicut David excogitant sibi vasa cantici;
6bibentes vinum in phialis,optimis unguentis delibuti,et non sunt contristati super ruina Ioseph.
7Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium,et auferetur factio lascivientium.
8Iuravit Dominus Deus in anima sua,dicit Dominus, Deus exercituum:“ Detestor ego superbiam Iacobet domos eius odiet tradam civitatem et plenitudinem eius ”.
9Quod si reliqui fuerintdecem viri in domo una,et ipsi morientur;
10et tollet eum propinquus suuset comburet eum, ut efferat ossa de domo,et dicet ei, qui in penetralibus domus est:“ Numquid adhuc est penes te? ”.Et respondebit: “Non est”;et dicet ei: “Tace!”;non est qui recordetur nominis Domini.
11Quia ecce Dominus mandatet percutiet domum maiorem ruiniset domum minorem scissionibus.
12Numquid currunt in petris equi,aut aratur mare in bobus,quoniam convertistis in venenum iudiciumet fructum iustitiae in absinthium?
13Qui laetantur pro Lodabar,qui dicunt: “ Numquid non in fortitudine nostracepimus nobis Carnaim? ”.
14“ Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel,dicit Dominus, Deus exercituum, gentem;et oppriment vos ab introitu Emathusque ad torrentem Arabae ”.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc