Amos - 1

123456789


1Verba Amos, qui fuit in pastori bus de Thecua; quae vidit super Israel indiebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, duobusannis ante terraemotum.
2Et dixit:“ Dominus de Sion rugitet de Ierusalem dat vocem suam;et lugent pascua pastorum,et exsiccatur vertex Carmeli ”.
3Haec dicit Dominus:“ Super tribus sceleribus Damasciet super quattuor verbum non revocabo:eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad,
4mittam ignem in domum Hazael,et devorabit aedes Benadad;
5conteram vectem Damasciet disperdam habitatorem de Biceatavenet tenentem sceptrum de Betheden;et transferetur populus Syriae Cir ”,dicit Dominus.
6Haec dicit Dominus:“ Super tribus sceleribus Gazaeet super quattuor verbum non revocabo:eo quod transtulerint captivitatem perfectam,ut traderent eam in Edom,
7mittam ignem in murum Gazae,et devorabit aedes eius;
8disperdam habitatorem de Azotoet tenentem sceptrum de Ascalone;convertam manum meam super Accaron,et peribunt reliqui Philisthinorum ”,dicit Dominus Deus.
9Haec dicit Dominus:“ Super tribus sceleribus Tyriet super quattuor verbum non revocabo:eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edomet non sint recordati foederis fratrum,
10mittam ignem in murum Tyri,et devorabit aedes eius ”.
11Haec dicit Dominus:“ Super tribus sceleribus Edomet super quattuor verbum non revocabo:eo quod persecutus sit in gladio fratrem suumet violaverit misericordiam eiuset tenuerit ultra furorem suumet indignationem suam servaverit usque in finem,
12mittam ignem in Theman,et devorabit aedes Bosrae ”.
13Haec dicit Dominus:“ Super tribus sceleribus filiorum Ammonet super quattuor verbum non revocabo:eo quod dissecuerint praegnantes Galaadad dilatandum terminum suum,
14succendam ignem in muro Rabba,et devorabit aedes eius in ululatu in die belliet in turbine in die procellae;
15et ibit rex eorum in captivitatem,ipse et principes eius simul ”,dicit Dominus.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc