Ad Thessalonicenses I - 1

12345

1Paulus et Silvanus et Timo theus ecclesiae Thessalonicen sium in DeoPatre et Domino Iesu Christo: gratia vobis et pax.
2Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibusnostris, sine intermissione; 3memores operis fidei vestrae et laboris caritatiset sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum; 4scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram, 5quia evangelium nostrumnon fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et inplenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos.
6Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum intribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti, 7ita ut facti sitis formaomnibus credentibus in Macedonia et in Achaia. 8A vobis enim diffamatus estsermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omni loco fides vestra,quae est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui; 9ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodoconversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero 10et exspectareFilium eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab iraventura.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc