Ad Philippenses - 1

1234

1Paulus et Timotheus servi Christi Iesu omnibus sanctis in Christo Iesu,qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconis: 2gratia vobis et pax a Deo Patrenostro et Domino Iesu Christo. 3Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, 4semper in omni oratione mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens 5super communione vestra in evangelio a prima die usque nunc; 6confidens hocipsum, quia, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem ChristiIesu; 7sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam incorde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii sociosgratiae meae omnes vos esse. 8Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vosin visceribus Christi Iesu. 9Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magisabundet in scientia et omni sensu, 10ut probetis potiora, ut sitis sinceri etsine offensa in diem Christi, 11repleti fructu iustitiae, qui est per IesumChristum, in gloriam et laudem Dei.
12Scire autem vos volo, fratres, quia, quae circa me sunt, magis ad profectumvenerunt evangelii, 13ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omnipraetorio et in ceteris omnibus; 14et plures e fratribus in Domino confidentesvinculis meis, abundantius audere sine timore verbum loqui. 15Quidam quidem etpropter invidiam et contentionem, quidam autem et propter bonam voluntatemChristum praedicant; 16hi quidem ex caritate scientes quoniam in defensionemevangelii positus sum, 17illi autem ex contentione Christum annuntiant, nonsincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. 18Quid enim? Dumomni modo, sive sub obtentu sive in veritate, Christus annuntietur, et in hocgaudeo; sed et gaudebo, 19scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem pervestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi, 20secundumexspectationem et spem meam quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicutsemper et nunc, magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive permortem.
21Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum. 22Quod si vivere in carne, hicmihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. 23Coartor autem ex his duobus:desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius; 24permanereautem in carne, magis necessarium est propter vos. 25Et hoc confidens, scioquia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei, 26ut gloriatio vestra abundet in Christo Iesu in me, per meum adventum iterum advos.
27Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et viderovos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes,concertantes fide evangelii; 28et in nullo perterriti ab adversariis, quod estillis indicium perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo; 29quia vobis hocdonatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illopatiamini 30idem certamen habentes, quale vidistis in me et nunc auditis in me.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc