I Petri - 1

12345

1Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Pon ti,Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae, 2secundum praescientiam Dei Patris,in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis IesuChristi: gratia vobis et pax multiplicetur.
3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnammisericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christiex mortuis, 4in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam etimmarcescibilem, conservatam in caelis propter vos, 5qui in virtute Deicustodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. 6Inquo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in variis tentationibus, 7ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidemprobato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi. 8Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc non videntes, credentes autem,exsultatis laetitia inenarrabili et glorificata, 9reportantes finem fideivestrae salutem animarum.
10De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura invos gratia prophetaverunt, 11scrutantes in quod vel quale tempus significaret,qui erat in eis Spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt,passiones et posteriores glorias; 12quibus revelatum est quia non sibi ipsis,vobis autem ministrabant ea, quae nunc nuntiata sunt vobis per eos, quievangelizaverunt vos, Spiritu Sancto misso de caelo, in quae desiderant angeliprospicere.
13Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate ineam, quae offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu Christi. 14Quasi filiioboedientiae, non configurati prioribus in ignorantia vestra desideriis, 15sedsecundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti in omni conversationesitis, 16quoniam scriptum est: “ Sancti eritis, quia ego sanctus sum ”. 17Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundumuniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini, 18scientesquod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestraconversatione a patribus tradita, 19sed pretioso sanguine quasi Agniincontaminati et immaculati Christi, 20praecogniti quidem ante constitutionemmundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, 21qui per ipsumfideles estis in Deum, qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam, utfides vestra et spes esset in Deum.
22Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amoremnon fictum, ex corde invicem diligite attentius, 23renati non ex seminecorruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens: 24quia
omnis caro ut fenum,
et omnis gloria eius tamquam flos feni.
Exaruit fenum, et flos decidit;
25verbum autem Domini manet in aeternum.
Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc