Nehemiae - 1

12345678910111213

1Verba Nehemiae filii Hacha liae. Et factum est in mense Ca sleu, annovicesimo, et ego eram in castro Susan. 2Et venit Hanani unus de fratribus meis,ipse et viri ex Iuda; et interrogavi eos de Iudaeis, qui salvati erant etsupererant de captivitate, et de Ierusalem. 3Et dixerunt mihi: “ Superstites,qui supererant de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt et inopprobrio; et murus Ierusalem dissipatus est, et portae eius combustae sunt igne”.
4Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi et flevi et luxi diebus multis;ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli. 5Et dixi: “ Quaeso, Domine, Deuscaeli, Deus fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiamcum his, qui te diligunt et custodiunt mandata tua; 6fiat auris tua auscultans,et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie,die et nocte pro filiis Israel servis tuis, et confiteor pro peccatis filiorumIsrael, quibus peccaverunt tibi. Ego quoque et domus patris mei peccavimus, 7delinquentes deliquimus contra te et non custodivimus praecepta et mandata etiudicia, quae praecepisti Moysi famulo tuo.
8Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo dicens: “Cum transgressifueritis, ego dispergam vos in populos; 9si autem revertamini ad me etcustodiatis praecepta mea et faciatis ea, etiamsi abducti fueritis in extremacaeli, inde congregabo vos et reducam in locum quem elegi, ut habitaret nomenmeum ibi”. 10Ipsi enim sunt servi tui et populus tuus, quos redemisti infortitudine tua magna et in manu tua valida.
11Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et adorationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum; et fac servum tuumprosperari hodie et da ei gratiam ante virum hunc ”. Ego enim eram pincernaregis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc